VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 45

45 dominationem ad regraciandum sibi de tanto benefitio, quantum nobis fecerunt in hoc contemplatione regia. Nos vero ut omnia quae agimus manifesta sint, ipsi domino régi hanc intentionem nostram et quicquid egimus voluimus significare sibi. Dicti ambaxiatores impetrent et studeant obtinere litteras regias ad commune Vene­tiarum, qualiter, propter distantiam regiam a partibus istis, et quod Veneti sunt hic proximi, nec possimus Semper ad Maiestatem regiam reccurrere et . . . coronae Un­gariae. Ideo dominus noster rex per suas litteras nos recomendet communi Venetiarum. Item dicti ambaxiatores significent et dicant Maiestati regiae, qualiter ipse do­minus rex :-ignificavit nobis per litteras suas, qualiter mandabat ipsi domino bano, quod dapna facta subditis nostris emendaret et restitueret ablata et ... et sic non dubi­tamus quod ipse Serenissimus dominus noster rex . . . Nos enim sub ista confidentia misimus ambaxiatorem nostram ad ipsum dominum banum, ad requirendum ipsum ami­cabiliter et placide, quod emendaret nobis dapna subditorum nostrorum et restitueret ablata et cetera, et breviter non fuit modus quod aliquid vellet facere. Immo, quod fuit peius, dixit se nunquam habuisse litteras de hoc a Maiestate regia. Si diceretur aliquid ipsis ambaxiatoribus, quare non permittimus libère déferre salem ad caméras domini bani, prout antea solebamus et quod nunc nos accipimus du­catos decem pro quoque centenario salis, pertinenti ad caméras dicti domini bani et caetera, ipsi ambaxiatores respondeant: Quod non tenemur ad hoc de iure, et quod dictae camerae nunquam fuerunt liberae tempore quo camerae ipsae erant in manibus Serenissimi domini nostri regis, seu officialium suorum, immo tunc solvebant sicut alia loca et quod nunc et etiam Semper illi domino Budislavo solverunt pro cameris suis sicut alii. Et quod ipsi domino bano de gratia et pro bono amore quem sibi gerebamus, fecimus et concessimus hanc exceptionem, solummodo postquam Serenissimus dominus noster rex dedit in manibus nostris trigesimum istud et tractam, et quamquam non teneremur de iure nihilominus ut dilecte et amicabiliter secum vivere potuissemus, tam­quam cum domino nostro et tamquam cum illo, qui représentât personam regiam in his partibus, nos fecimus sibi dici et offerri, quod volebamus sibi dare pro cameris suis dictum salem libère sicut prius, si emendaret dapna subditorum nostrorum et restitu­eret ablata, quae dapna utique grandia sunt. Ipse vero dominus banus ut praediximus nihil facere voluit. Nos vero, qui rationabiliter quoad Deum et mundum non possumus pertransire quin provideamus indepnitati nostrorum subditorum, facimus exigere istos decem ducatos pro centenario, cum quibus dicta dapna ablata satisfacere volumus nostris subditis. Si dicti ambaxiatores peterentur, numquid Iadrenses dabunt dicto domino bano salem pro suis cameris libère quando dicta dapna soluta erunt, respondeant quod non habent commissionem de hoc, sed non dubitant, quod domini sui et commune Iadrae facient in hoc quicquid placebit Maiestati regiae et quae dominus noster rex mandabit. Item si pax non erit inter serenissimum dominum nostrum regem et regem bos­nensem, sed solum treuga, prout fuit hactenus, aut quod guerra sequeretur, quod absit, oportebit necessario quod manuteneamus Castrum nostrum Semehnici et continuemus expensam hactenus habitam in eius custodia et forte maiorem, ideo dicti ambaxiatores dicant serenissimo domino nostro regi, quod bene recolimus et scimus, quod litteras re­cepimus a Maiestate sua, qualiter volebat, ut elapso mense septembri, dominus banus haberet medietatem tricesimae et tractae salis, et nos haberemus aliam medietatem, et caetera. Sed nos facimus sibi notum, quod consideratis infimis conditionibus nostris, tarn in communi quam in speciali, quae non posset esse magis per exiles et pauperes et extremae et attento quod nihil habemus de reditu a nobis ipsis, unde possimus de nostro exponere et sustinere, ne dum expensam ipsius castri. Immo nec sustinere nos de victu et victualibus pro quibus habendis ab extra iam sex annis ellapis laboramus, et pro quibus portandis huc ultra valorem grani nos facimus intolerabilem expensam,

Next

/
Thumbnails
Contents