VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 46

46 scilicet, solvendo mercatoribus ad vitas bastasias et magazenos. Ideo propter dictas causas nos nunquam poterimus sustinere dictum Castrum cum ipsa medietate trigesimae et tractae, et sic de levi perdi poterit ipsum Castrum, quod Deus avertat, quo perdito omnes boni possunt imaginari, qualiter stabit civitas, utpote in articulo frnalis ruinae aut separationis suis malis gravibus a fide regia. Quod antequam eveniat, det potius nobis omnibus mortem Deus; nam sperandum est, adhuc et speramus firmiter, quod manute­nente se hac Iadrensi regia civitate, omnes aliae civitates rebelles ad priscam devotio­nem regiam reducentur. Et ideo ut tantum bonum non remaneat et ut oppositum evi­tetur, supplicamus humiliter celsitudini suae, ut dignetur nobis integrum et liberum dare ipsum trigesimum et tractam, salis quae tarnen non supplebunt ad expensam incumbentem nobis pro dicto castro, nec ista ad alium finem petimus, nisi pro manutenendo ipsum et per consequens, hanc suam civitatem et communitatem in sua devotione et fide. Et in hoc dicto, ambaxiatores instent et vigilent omni scitu, modo et ingenio quibus pos­sunt. Aliter autem ista civitas est in extrema ruina et bene scimus quod dementia regia non vult propter istud minimum permittere nos labefactari, vel excedere sic miserime et ex certo, immo speramus, quod daret nobis de suo erario potius, quam ista sequantur. Item dicti ambaxiatores ultra contenta in praesenti commissione habeant auctori­tatem dicendi, petendi, respondendi, ac faciendo omnia et singula quae viderint concer­nere salutem et bonum statum istius .civitatis. Item ad hoc, ut dicti ambaxiatores facilius obtinere possint suprascriptam reliquam medietatem. quam nunc petimus de trigesima et tracta salis, ambaxiatores ipsi habeant potestatem expendendi quingentos ducatos auri et eos annuatim promittendi modo et conditione infrascriptis, et hoc in quantum dictam aliam medietatem seu totum trige­simum et tractam salis obtineamus, videlicet quod promittant domino archiepiscopo strigoniensi ducatos trecentos annuatim, donec tenebimus totum trigesimum et tractam salis, reliquos autem ducentos ducatos etiam dicto modo promittant comiti palatino, in quantum ipse palatinus sit ad praesens in curia et in quantum ipse non esset in curia, dicti ambaxiatores dividant ipsos ducentos ducatos in infrascriptis duobus, videlicet du­catos centum domino cardinali quinqueecclesiensi, et reliquos centum (comiti S)tibor et quod ipsi omnes habebunt istos denarios omni anno, donec tenebimus totum trigesimum et tractam et promittant eis sua fide mediante quod quamprimum erunt Iadrae, mittent eis istos denarios, et ubi aliter tum fieri non posset, dicti ambaxiatores faciant domino archiepiscopo unam litteram obligatoriam cum sigillo eorum, de mittendo sibi statim istos denarios quamprimum Iadrae attingent. Item cum quidam Bogdolus de Rubeo, civis Iadrae, aufugerit de Iadra iamdudum et expectaverit denarios dacii vini ad spinam communis Iadrae, quod conducebat, pro quo Bogdolo fuit fideiussor ser Philippus de Matafaris, qui coactus est tamquam plezius dicti Bogdoli solvere communi Iadrae ducatos 720 auri, qui quidem Bogdolus se reduxit Obrovaçium super territorium comitis Corbaviae, nec possumus contra ipsum ius con­sequi pro ipso ser Philippo cive nostro, ideo dicti ambaxiatores impetrent a regia Ma­iestate unam litteram quod ipse Bogdolus ubicumque inveniatur in regnis Serenissimi domini nostri, possit conveniri et quod fiât iustitia nobis et civibus nostris contra eum, per praesides locorum ubi reperiretur et sic etiam fiât de omnibus aliis debitoribus ci­vium et subditorum nostrorum aufugientibus, seu qui aufugerunt, tam in praesenti tem­pore, quam in futuro. 2. Naputak Jurju de Zadulinis. U Zadru 15. marta 1394. Nos Marinus de Ginano et Antonius de Grisogonis, rectores civitatis Iadrae, Paulus de Paulo, Cosa de Begna et Petrus Zoili de Nassis, auetoritate nobis attributa

Next

/
Thumbnails
Contents