VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 44

44 ultra debitum in humanitatis contra nos, teste Deo, sine nosto deflectu, vel culpa. Immo de die in diem fit austerior contra nos, quod nunquam de ipso putavimus, nec expecta­bamus ab eo, tum respectu regiae Maicstatis, tum respectu priscae benevolentiae et cari­tatis, quam Semper habuimus cum ipso et suis. Sed maxime ipsum habuimus et habere intendebamus in nostrum dominum singularem, postquam fuit creatus banus. Ipse vero Semper steht et stat pertinax contra nos et ideo ne inter ipsum et istam communitatem aut subditos suos vel nostros possit oriri ulla discensio maior ea, quae nunc est. Nos supplicamus celsitudini suae, ut dignetur modum tenere, quod nos liberet ab eo et exi­mamur ab essendo sub ipso, ita quod nihil secum agere habeamus : nam videmus quod ipse habet voluntatem ponere nos sub iugo et in Servitute et nostras libertates oppri­mere et eis nos privare. Quod bene seimus non fuisse, vel esse unquam de voluntate regia, nec suorum procerum vel baronum, quapropter ut possimus remanere et stare in libertatibus nostris, nobis conecssis a serenissimis regibus praedecessoribus suis, et ma­xime a divae memoriae serenissimo pâtre suo, domino rege Ludovico, qui eas nobis semper servavit illesas, suae celsitudini supplicamus quatenus ipse Serenissimus dominus noster rex, divorum praedecessorum suorum imitando vestigia, dignetur servare nobis inviolatas dictas libertates nostras, et ad hoc ut melius et habilius fieri possit, dignetur nobis mittere in banum unum ex dominis nostris, videlicet unum Ungarum, quem voluerit sacra regia Maiestas, cui parère intendimus omni devotione et fide et omnia facere, dumodo trahamur a iugo et de manibus istius domini bani, qui sic crudeliter et contra omnem equitatem et fas nititur nos delere, et sie facient omnes regnicolae istarum partium, scilicet quod in omnibus parebunt ipsi bano Ungaro quem miseritis, quia omnes regnicolae Ungarum petunt et optant habere, et non alium, et ut Maiestas tua bene videat, quod ad haec^ movemur ex iracundia vel odio, sed solum rationabiliter et iuste et ex evidenti causa, nos volumus Maiestati tuae detegere, quidquid ipse dominus banus attentavit facere contra nos, quod si est de honore regio ab ore suo, ipse dominus noster reX in suae mentis arcano décernât. Nam ipse dominus banus qui consideratione fidei nostrae et respectu dapnorum nostrorum praeteritorum deberet nos fovere et conditiones nostras promovere et' extollere prae caeteris Dalmatinis, nixus est in perniciem nostram et finale nostrum excidium com­movere et provocare contra nos commune Venetiarum et ob hoc mittit Venetias episcopum segniensem et vicarium suum, ad petendum Venetis tres galeas pro veniendo contra nos. Sunt ne hi favores ? Sunt hae retributiones et praemiae, quae ipse dominus banus nobis impendit pro fide nostra et pro emenda dapnorum nostrorum, et vere nisi divina bonitas obstitisset, quae inspira vit Venetos de negativa, ista vestra ci­vitas perpetuo dessolata, immo consumpta et obruta erat totaliter. Reiecit enim et ab­horruit ducalis, dominatio Venetiarum, ob contemplationem regiae Maiestatis has profanas petitiones dicti domini bani, nec voluit sibi dare galeam ullam et caetera. Et hoc etiam ipsi domino bano non sufficit, immo ex illo solo et exiguo castelletto, quod solum habet in Dalmatia, scilicet Luba, distante ab hinc per circa decem miliaria, patitur quod gentes suae existentes ibi, nos depredendur et spolient, quia omni die Sayni (! Senj?) dicti castri veniunt in territorium nostrum ad praedandum nos. Haec profecto et indubie tenemus, quod nunquam processerunt de mente regia, neque scitu suo aut baronum suorum, vel praelatorum, sed pro certo ipse dominus banus tenendo istos modos non fecit, nec facit honorem regium, neque suum, prout bene potest extimare quilibet sani pectoris. Haec quidem voluimus esse notae Maiestati suae. Nos enim considerato dicto beneficio, nunquam delendo, quod reeepimus a Ve­netis, qui contemplatione Maiestatis regiae non voluerunt mortem.sed vitam nostram, et cons:derato etiam quod ipsi Veneti sua bonitate nos tutos reddiderunt et faciunt ab impressione piratarum, sed maxime attento quod serenitas regia et Veneti in bona ami­citia sunt et in bona pacis dispositione, nos misimus ambaxiatores nostros ad ducale m

Next

/
Thumbnails
Contents