VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 35
35 in omnibus instrumentis Iadrae intcndetur sicut rex Ungariae, Hierusalem et Siciliae 131 ). Die martis 5. mensis septembris, dominus Aloysius Aldemarisco de Ne- 5. sep t. apoli, vicarius generalis in partibus Dalmatiae, Chroatiae et cetera et capitaneus generalis praedicti domini regis Ladislavi litteris suis datis Iadrae die praedicto, constituit me familiärem advocatum civilem dicti domini regis, ac procuratorem eius et omnium suarum camerarum trentesimae et talis in partibus Dalmatiae et Chroatiae existentium. Die mercurii 6. mensis septembris ultrascriptus dominus vicarius cum 6. sept, gentibus suis circa trecentis, Simon de Detrico caput gentium nostrorum numero circa quattuorcentarum, videlicet Pagensium et ceterum circa duo centum, villanorum terrae firmae circa centum et inter populäres balistarios et alios de civitate et insulares circa centum, post vesperas exierilnt ad campum contra Vranam una cum 500 equitibus Harvoye voyvodae. Die dominico 10. mensis septembris in consilio sapientum captum fuit, 10. sept, quod Philippus de Georgiis, qui ad requisitionem dominorum rectorum Iadrae noluit exire Vranam, sed clausit se contra exercitum praedictum, habeatur ex tunc pro infideli et quod omnia bona eius sint confiscata pro communi Iadrae tanquam rebellis. Die mercurii 11. mensis octobris, Castrum Vranae dédit se ipsi domino il. oct. Aloysio capitaneo, nomine domini regis Ladislavi praedicti recipienti iilud, quo die idem dominus capitaneus cum gente sua et nostra ingressus est illud. Die dominico 15. mensis octobris idem capitaneus intromisit doraum ser 15. oct. Philippi de Georgiis, quae est apud ecclesiam Sanctae Anastasiae et cepit habitare in ea. Die mercurii 18. mensis octobris idem capitaneus cum circa 50 equis et 18. oct. tres galeae eius, iverunt sub Castrum Lyube v,i ) et cras die iovis habuit illud Castrum et die veneris iam in crepusculo rediit Iadram. Die sabbati 21. mensis octobris Marculus et Ioannes Garbiza secesserunt 21. oct. de Spaleto, euntes versus Ungariam, ut dicitur. Die mercurii sequentis, scilicet 25 mensis octobris, dominus capitaneus 25. oct. praedictus cum tribus galeis, in quibus fuerunt circa 40 homines, scilicet Pagensium, iam de sero profectus est versus Spaletum. Die iovis 9. mensis novembris applicuit Iadram unus barcussius cum 9 nov circa 30 armigeris domini nostri regis Ladislavi. Die dominico 12. mensis novembris venit Iadram cum una galea do- 12 . nov. minus Anzulinus, frater domini capitanei praedicti u3 ). Die lunae 13. mensis novembris in generali consilio Iadrae, in quo lue- ^ nov runt nobiles quinquaginta tres, non sincère fuerunt sex, de non unus, captum fuit per reliquos: quod Pagensium omnes domos quas habent in Pago, prae131 ) Potvrdjuju izprave u Starine XIX., 118 — 119. 132 ) Ljubać kod Nina. ,33 ) 10. sept. 1403. je knez u Spljetu : „Angelus de Aldemarisco". (Bullettino XII. (1889.) pg. 160. Farlati III., 539.).