VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 36

36 19. nov. 24. nov. 1. dec. 9. dec. 21. dec. cipitentur funditus, videlicet extirparentur radicitus, et omnes salinae, terrae, loca et quaecumque habent in insula Pagi, conflscari debeant pro communi Iadrae. Die dominico 19. mensis novembris Tragurienses cum magna solemni­tate erexerunt vexillum domini regis Ladislavi et die sabbati proxime sequentis, Sibenicenses fecerunt idem. Die veneris 24. mensis novembris idem dominus capitaneus reversus est Iadram cum galeis suis. Die veneris 1. mensis decembris applicuit Iadram stipendiator praedicti domini nostri regis. Die eodem dominus capitaneus ad sonum tubarum fecit proclamare in platea Iadrae, quod quilibet nobiles iadrenses tunc absentes a civitate Iadrae, qui moram traherent ubicumque in Dalmatia, Chroatia, vel etiam in Slavonia rediisse debuissent Iadram usque ad festum Nativitatis Do­mini nostri et qui fuisset, seu moram traheret, ubicumque remotus usque qua­draginta dies proxime venturos inclusive, sub poena contumatiae et infidelitatis ac confiscationis omnium bonorum, et poena eadem nullus eorum qui sunt in Iadra sine scitu eius, quousque regium explicaret oraculum eis, exire deberent districtum Iadrae. Die sabbati 9. mensis decembris, dominus capitaneus praedictus intro­misit domum ser Philippi de Georgiis et ipsam pro parte domini regis La­dislavi donavit Harvoye voyvodae. Die iovis 21. mensis decembris praedictus dominus capitaneus cum litteris credentialibus praefati domini regis praecepit domino abbati Sancti Cosmae et Damiani, ser fratri Frederico de Georgiis, domino Paulo et ser Luciano de Georgiis, Damiano de Begna, ser Georgio de Zadulinis, ser Simone (Detrico), (ser) Bontiole 1;U ) et Nicole Gregorii, ser Antonio et Cresciolo Damiani, ser Ioanni Michaelis, omnium de Nassis, ser Misciolo de Calzina . . . filiis ser Magioli de Gallo, ut vadant in Apuliam ad praedictum dominum regem, qui omnes in eadem galea domini capitanei antedicti, die mercurii 27. eiusdem mensis de­cembris, recesserunt a porta Iadrae 135 ). Die iovis 21. mensis decembris, Spalatenses exititii per concordiam intra­verunt Spaletum; quinque illorum de civitate expulsi fuerunt, scilicet duo no­biles et tres populäres, et unus fuit privatus oculis. 1403. 27. ian. yjie sabbato 27. mensis ianuarii (dominus capitaneus) transmisit galeam suam in Apuliam. 28. ian. -Qjg dominico 28. mensis ianuarii idem dominus capitaneus intromisit bona ser Damiani de Nassis, praecipiens ipsa describi per scribam eius, prae­cipiens etiam uxori suae et filio Petro, ut usque tertiam diem evacuaret domum. 5. febr. Die lunae 5. mensis februaru dominus Antonutius et dominus Franciscus m ) U Luc. izd stoji „Busiole", valjda nakaženo mjesto „Bontiole", od „Bon­tius" (Jireček 28). 135 ) Gl. u „Dodatku" listinu br. 4., kojom kralj Ladislav potvrdjuje zadarskom poslanstvu gradska privilegija.

Next

/
Thumbnails
Contents