VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 34
34 ser Crescio de Grubogna et Gabriele de Nosdrogna ut moris est per tesseram subrogatis usque ad reversionem praenominatorum dominorum Guidonis et Pauli rectorum, ut supra, in consilio Iadrae generali celebrato in ecclesia Sancti Stephani martyris de Iadra, in quo fuerunt septuaginta octo consiliarii, posito partito per ballotas et pissides, quarum non sincère fuerunt tres, de non quinque, per reliquos septuaginta captum fuit, quod dominus Aloysius vicarius illustris principis domini Ladislavi regis Hierusalem et Siciliae, ac capitaneus quinque galearum et unius brigentini eiusdem domini regis, existentium ante portum Iadrae, cum paucis suorum sociorum ingrederetur Iadram et tunc elevetur \exillum praedicti domini regis et vexillum regni Ungariae simul et semel, quo capto praeceptum fuit domini Iacobo de Raduchis, ser Andreae de Grisogonis, ser Georgio de Zadulinis, ser Simoni Detrico, ser Thomasio de Petrizio et mihi Paulo, ut introduceremus ipsum solemniter cum tubis et cetera, et sie fecimus. Quo ingrediente per portam Sancti Grisogoni, primo et ante omnia ingressus est ecclesiam Sancti Grisogoni de Iadra in medio reverendissimorum patrum dominorum archiepiscopi iadrensis 12S ) et domini abbatis Sancti Grisogoni petivit plateam et euntibus secum usque ad domum ser Michae de Soppe praedictis dominis, rectore et examinatoribus cum magna comitiva nobilium et ignobilium et tunc immédiate elevata fuerunt vexilla regis et regni antedictorum una simul cum vexillo Sancti Grisogoni cum magna solemnitate et voeiferatione laudis ; et nocte sequenti fuerunt magni ignes per totam civitatem in Signum laetitiae et cras ante prandium processio solemnis et missa in ecclesia Santi Grisogoni cum praedicatione unius fratris minorum et post prandium tripudia et Chorea in domo ser Lodovici de Matafaris in logia et per plateam cum dominabus Iadrensium. 28. aug. Die lunae sequentis, 28. dicti mensis augusti, in consilio sapientum deliberatum fuit, quod ipsae galeae libère intrent in portum Iadrae. 1. aug. Die iovis sequentis 31. mensis augusti, idem dominus capitaneus cum certa comitiva Bosnensium et cum fratre voyvodae 12 °) et cum aliquibus Iadrensibus equitavit ad voyvodam in Semunich 13 °), postulante ipsum cum prandio, causa habendi inter se colloquium de factis regis. 3. sept. Die dominico 3. mensis septembris, existentibus rectoribus dominis Iacobo de Raduchis, ser Antonio de Grisogonis et ser Gabriele de Nosdrogna, in consilio generali de Iadra, in quo fuerunt nobiles ultra septuaginta, praesentibus dominis archiepiscopo iadrensi, abbatibus Sancti Grisogoni et Rogove, episcopo tininiensi, archidiacono et archipresbytero, iuravimus domino Aloysio capitaneo superius descripto, ad Sancta Dei evangelia super missale in manu dicti domini archiepiscopi et domini capitanei fidelitatem et homagium praenominati domini regis Ladislavi. 4. sept. Die lunae 4. mensis septembris, in consilio sapientum Iadrae, in quo fuerunt nobiles tredeeim, captum fuit per omnes quod deineeps rex Ladislavus 128 ) Luka de Firmo (1400.—1420.). 129 ) Vuk ili Dragiša. Po svoj prilici Vuk Vukčić. 130 ) Zemunik nedaleko Zadra.