VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 26

26 torem, et eodem die intraverunt in domo Petri Zori, tunc rectoris existentis et illorum de Papalibus, quaerentes ibi si possent invenire Thomam Dobruli et Dionysium Eliae, Nicolaum Papalis generum praedicti Thomae, causa interfi­ciendi eos statim; et die veneris 28. iunii exeunte, et nocte quasi media iam elapsa, ad. auroram sabbati, in quadam parte, praedictum Thomam Dobruli invenientes, mox interfecerunt ipsum, nec suum scelus confiteri permittentes, quem Marinus vocatus Casciota ense proprio primus sauciavit, postmodum quidam familiäres domini archiepiscopi et similiter omnes qui ibi vénérant; quo interfecto, sustulerunt pecuniam quae erat apud eum, ut fertur ducatorum duo milia trecentum, et suum cadaver ad maius dedecus suum et suorum ad forum trahentes, quodam linteamini involutum, per totam noctem iacere dimi­serunt, quod iam facta die sabbati per terram veh entes in quemdam puteum, quem ipse pro communi utilitate construxerat et fecerat fodcre, iecerunt cum lutamine illud cooperientes, quodque iam quarta die permiserunt suis inde extractum sepeliri in monumento eius. Consiliarii vero facti per eos sunt hi : Bernardus Clerius Perusinus, filius eius, Bartholomaeus etiam ncpos eius, Marcus Crisani, Crisan filius dicti Marci Crisani, Nicolaus et Marinus filii Bereich, Ioannes Ioannis de Bononia, Mladinus recevo de Tragurio, Dominicus Mlinich, Daniel Barbanus et filius eiusdem Danielis, Petrulus Satnich, Fran­ciscus et Nicolaus eiusdem Petruli nepotes, duo Natalichi, Dominicus Proda­nicus Bergomensis, Dominicus filius Marci Barberii, Laurentius Cyma, Bosichius de Saxis, Bernardus et Stephanus Barcich, Blasius Radoscevich, Antonius Stanich, Marinus Radosunich, Nicolaus et Georgius Derchevich, Franciscus et Nicolaus Pocoavancich, Georgius Prodassich, Nicolaus Gavranich et Nicolaus Supernich; Duymus Zaneri, qui huius sceleris primus auetor erat, poenitens eum tot ma­lorum fuisset causa, fugit Sibenicum et ibi mortuus est. Principales ergo huius facinoris ut dicitur hi fuere et esse: Marcolas Slovides, quattuor nati Gardel­cichi et quintus autem non impedivit se in istis duo marcuadis, Franciscus Siburni et Dessa Jacobi. 21. oct. Di ß 21. mensis octobris hora quasi vesperarum fuit maximus terraemotus in Iadra, bene septies successive; ipsorum primus fuit terribilissimus, et nocte sequenti similiter fuerunt plures, et etiam nocte post diem 24. eiusdem mensis, circa mediam noctem et circa matutinos, fuerunt terraemotus, et per omnes dies inter diem et noctem usque ad dies tredeeim subséquentes modo cessavit terrae­motus, et deinde die 6. novembris, hora quasi vesperarum fuit similiter unus magnus et terribilis terraemotus. 24_ nov Die 24. mensis novembris applicuit ad portum Iadrae cum duabus galeis Venetorum a sepulcro Domini excellens dux Austriae 12 °), filius quondam do­mini Alberti ducis Austriae, ad quem reeipiendum et convitandum, ad civi­tatem fuerunt missi ad galeam eius per regimen civitatis dominus Philippus de Georgiis regius admiratus, dominus Crescolus de Zadulinis miles, dominus Ti­baldus de Nassis legum doctor, ser Andreas quondam Nicolai de Grisogonis, ser Simon Detrici et ego Paulus de Paulo, oui fuit commissum de reeeptatione et convocatione praedicti prineipis, qui ea descendens, introivit civitatem et * 20 ) Albrecht IV. (1395—1404).

Next

/
Thumbnails
Contents