VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 27

27 aüdita missa in ecclesia Sanctae Mariae maioris super altare Sancti Simeonis, ascendes galcam, recessit a portu.' Die dominico 22. mensis decembris applicuit ad portum Iadrae una chocha 22. dec. et introivit illum de licentia regiminis. (Patronus eius erat) Spinarich, cum 70 hominibus super eam, quae (chocha) .dicebatur capacitatis 1200 vascellorum, cuius longitudo erat, ut egomet mensuravi, vargorum meorum 52, praeterea corridorum quod excedebat proram per quattuor vargos, vel longitudo eius erat cum ipso corridorio, quantum est ab angulo domus ser Ioannis et ser Blasii fratrum, filiorum quondam ser Georgii de. Soppe, procedendo usque portas bechariae et usque ad finem domus domini Pauli militis de Georgiis, vel quantum distat ab angulo domus alterae, quae est in platea haeredum do­mini Iacobi de Cesanis militis, procedendo usque logiam magnam Iadrae et usque ad secundam columnam ipsius logiae et latitudo ipsius chochae erat vargorum meorum 13 et arbor eius desuper coopertoria circundat palmis 12. Chabia autem eius per crucem erat palmorum 12y 2 ad quodque latus ita, quod 14 homines stantes in ea praeliando défendant ipsam; habebant 27 cel­lulas pro dormiendo, praeterea alia parva cubicularia, inter quae erant 8 ca­merae satis spatiosae, habebat etiam furnos pro coquendo pane 3. 1399. Die lunae, hora quasi tertiarum, 21. mensis aprilis, filia mea Michlina 21. apr. recessit a Iadra causa eundi Tragurium ad virum eius Ioseph, qui venerat cum septem barchis pro ipsa, et eodem die fecit instrumentum dotale 300 ducatorum auri ser Artivitius de Rivignano, cancellarius Iadrae, et etiam instrumentum obligationis centum ducatorum, quos restavi ad dandum viro suo pro residuo dictae dotis, quia quamvis vir ipsius fecerat per illud instrumentum dotale se recipisse omnes trecentos ducatos, tarnen non recipit nisi ducatos ducentos igitur, et examenat ser Gregorius de Zivalellis dictus Corizma. Die primo mensis madii intravi rector Iadrae una cum ser Ioanne de 1. maii Soppe et ser Mauro de Grisogonis, et die 20. eiusdem mensis nos incarcera­vimus Antonium filium ser Damiani de Nassis, propter uxorem Iacobi merzarii, cum qua adulterium commisit; die 22. dicti mensis condemnavimus ipsum ad confinem civitatis, vel Anconae vel Arimini, pro duobus annis. Die 7. mensis madii mensuravi arborem alterius navis chochae, quae 7. maii pridie venerat de Segnia, cuius longitudo est vargorum meorum 42 et passuum communis 21 1 2 et arbor eius est per girum palmorum 66. Die 8. mensis madii, scilicet die iovis, post horam coenae fuit facta rixa 8. maii inter homines suprascriptae chochae, ita quod unus eorum interfecit alium, videlicet quendam Flammengum, et eadem hora bannivimus ipsos de civitate. Die 22. mensis madii de mane dicta chocha exivit cathenam, sive portum 22. maii Iadrae et die martis 27. mensis madii recessit ab agris nostris hora circa ves­perarum. Die primo mensis iunii praedicti nostri regiminis, presbyter Petrus Bu- 1. iun. domich electus fuit prior sancti Martini pro duobus annis, per consilium ge­nerale.

Next

/
Thumbnails
Contents