VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 201

201 ut R. D. V. de ulteriori remedio, hoc negotium apud suam Maiestatem promouendi auc­thoritate sua prouidere dignetur. Quantum in me fuerit, certo in nullo deero, quin omni studio et diligentia conabor, ut sancta voluntas R. D. V: optatum sortiatur finem. Quia uero iam ob negotia mea Viennam proficisci intendo, me measque proies praecibus R. D. V.'commendo eademque R. D. V. quam féliciter uiuere exobstans maneo. Illustrissimae Reu. Dominationis V. ad seruiendum Paratissima Chakthornia 4. Aug. 1670. M. Sophia, gräfin von Zrin Wiiib. VIII. Illustrissimo ac Reu. Dom. Mart. Borkovich, Eccl. Zagrabiensis Episcopo. T. VI. Nr. 34. Reuerendissime in Domino illustrissime ac clarissime Domine Domine parens vene­randissime. Confiniarii mei chatolici ex Rouisko accesserunt me supplicantes si fieri posset, ut ecclesiam ibidem existentem, quae Semper clausa manet, nullumque exercitium fidei in ea longo iam tempore habetur, aperire ausint, ibidemque sacerdotem unum chatho­licum habere concederetur, eis pro suis sacrificiis ibidem habendis, eumque hac ad pro­pagandam fidem nostram catholicam in emulumentum eveniat, ea de causa Dominatio­nem suam Reverendissimam hisce rogandam censui utpote, qui sine hoc, quae fidei no­strae catholicae sunt, propagator magnus et zelosus est, ut confiniariis meis Catholicis licentiam largiatur, ut ecclesiam illam clausam Rouiska existentem aperire, ac in ea exercitium catholicum iuxta ritum consuetum habere audeaut, quod ego in aliis ocasio­nibus promerebor, Deusque ter optimus maximus pro sufficientia remunerabit, cui nos omnes peroficiose commendans perseuero Dominationis Suae Reuerendissimae obligatissimus servus Ferdinandus Ernestus Comes a Trauttmanstorff m. p. Crisii die 3. Augusti, 1671. IX. Illustrissimo et Reuerendissimo Domino Mar Uno Borkouics, Episcopo Zagra­biensi, locique Comitatus ejusdem Supremo Comiti, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis consiliario, Domino mihi observanlissimo, Csakalurniam. T. VI. Nr. 38. Illustrissime ac Reuerendissime Domine mihi obseruandissime. Seruitiorum meorum paratissimam comendationem. Binas V. Dominationis Illustris­simae et Reverendissimae Literas, unas quidem hodierno postae cursu sub 12, alias per Re­verendissimum Dominum Paulum Episcopum sub 19 currentis mensis, utrasque Csakiturnia datas, reuerenter accepi, in quibus quod de occurrentis illorum partium me quoque parti­cipem reddat, magnas habeo gratias. Expulsionem Predicantis ex Vallo S. Georgii nec non 300 Imperiales per Dominum Prefectum Bonorum Nadasdianorum debitos, quod attinet, nullas desuper V. Dominationis III. et Reverendissimae literas hactenus percepi, de quibus si quid percepero, mandata Illustrissimae et Reuerendissimae Dominationis V. accomodare me non sum intermissurus. Oceasione autem diurni ipse sum locutus Excellentissimo D. Camerae Aulicae Prae­sidi, qui se obtulit breui Resolutionem suae Maiestatis desuper submissurum. In aliis quoque quibus potero V. Dominationi Illustrissimae et Reuerendissimae lubens inseruiam permanero satagens Ejusdem Illustrissimae et Reuerendissimae Dominationis V. Seruitor paratissimus. Stephanus Zichy. Vienae 31. octobris, 1671.

Next

/
Thumbnails
Contents