VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 202
202 x. Illustrissimo et Reuerendissimo Domino Domino Martino Borkouich Episcopo Zagrabiensi, Domino Parenti meo collendissimo, etc. Grätz, per Zagrabiam, Agram. T. VI. Nr. 49. Illustrissime ac Reuerendissime Domine Domine Parens Colendissime. Praemissa salute et seruitiorum meorum paratissima comendatione. Ad literas quas Reverendissima Dominatio Vestra mensis elapsi uigesima secunda ad me exarari curauit, respondeo, quod sicut in nuperis meis mentionem iam feci: ratione praedicantis Legradino pulsi, quasi per haereticos reuocandus esset nullum prorsus periculum sit. Quantum uero ad Dominum Baronem de Kaiserstein spectat, quem pro comendante praesidii Legradiensis confirmari, Illustrissima Dominatio Vestra desiderat ex praescriptis rationibus, eiusdem partes ponere non intermittam. Reuerendissimam Dominationem Vestram interea omnimode assecurando in dicto praesidio, officium comendantis nulli acatholicorum committendum esse. De reliquo relatione fide digna innotuit Catholicos ibidem Germanos Viro qui eorumdem confessiones exciperet non esse prouisos, quare Reverendissimam Dominationem Vestram obsequisse rogauerim ut, de remedio hunc defectum supplendi cogitare et qualiter media pro zelosi cuiusdam sacerdotis sustentatione congrua comparari possent, mihi significare non grauetur certa, ne actu installationis meae per acto hac promptissime concurere uelle. Hisce Reverendisiimae Dominationi Vestrae me deuote commendo, Eamque diutissime ualere desiderans esse persévéra. Illustrissimae et Reuerendissimae Dominationis Vestrae Servus et filius Leopoldus Comes a Kollomcs Episcopus Neostadiensis. Viennae 2. Marti, 1672. XI. Illustrissimo ac Revmo Domino D. Martino Borkouich, Episcopo Zagrabiensi, Ecclesiae S. Mariae de Topuzka Abbati, nec non Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliario, etc. Domino, D. colendissimo. T. VI. Nr. 104. Illustrissime ac Reuerendissime Domine D. Antistes plurimum venerande, Reverentialem salutem et Episcopalis dexterae osculum. Cum fieri non possit. ut Legradiensis templi angustiae capiant magni illius. populi Ungarici, Croatici et Germanorum praesidiariorum copiam, aut pro triplicis idiomatis hominibus eodem festo triplex instituatur concio, qua in maioribus solemnitatibus nulla natio libenter carebit. Conatus sum Excel. Dominam Comitem Zrinianiam juxta Reuer. ac III. Dominationis Vestrae praescriptum rationibus inducere ut expensis concureret ad erectionem novi templi Ungaricae plebis usibus deputandi. Inueni ad tarn pium opus promouendum inclinatissimam paratamque pari passu cum parte regia quoad suppeditandos sumptus procedere : ita, ut si pars regia deputauerit in eum finem et res ipsa exhibuerit trecentos vel 400 R., Domina totidem prestare velit, nolit tarnen sine alterius partis actuali concursu quidquam inchoare aut continuare. Si pars regia tarn prompta fuerit, templum breui ad sui culmen assurget. Potest autem Reuer. ac III. Dominus rationibus et authoritate sua eam reddere, tarn promptam praesertim si III. et Reuer. Dominum Episcopum Colonich in suam pertraxerit sententiam, ut igitur ei R. Dominus efficaciter scribat, obnixe rogo. Generosus Dominus Prasinzki Adm R. Domino Zelischevich, Insulanorum Parochiarum archidiacono sugessit, optimum fore medium ad praefixum finem, si pagorum Turcis tributariorum gratuiti labores extuendo templo applicarentur. Idem sentit Domina Comes Zriniana. Ego vero in gratuitis illis laboribus spem valde exiguam colloco : quia Dominus Dippental, qui ante hac fuit Le-