VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 199

199 quam gratiam, uti et priora bénéficia, mihi licet indigno collata, grata animi memoria conabor recolere, perpetuisque meis servitiis eidem Illustrissimae ac Reuerendissimae Do­minationi Vestrae seruiendo in quibuscunque potero, promptus esse. Quam de reliquis ad annos plurimos valere cupio. Datum raptim apud S. Michaelem 15. Augusti 1678, Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae Capellanus humillimus Mathias Mattota. V. Illustrissimo domino episcopo Petro Petretich. T. III. Nr. 53. Illustrissime ac Reuerendissime Domine Fautor Confidentissime, salute praemissa obsequiorum praecumque humilia suffragia deuoueo. Compulsus recurere cogor secundario ad Reuerendissimam Dominationem de percu­ssione clericorum et raptu virginum ubi enim emendationem sperabam deterius quid accidit. Accidit itaque secundario raptus virginis a quodam sene circiter septuagenario aut ultra, qui adiunctis imo conductis quibusdam sibi similibus haidonibus rapuit virginem, annorum 16 aut 17, quae licet violenter a quodam inuito praedicante copulata sit. Post delibera­tionem tarnen raptori minime uult adherere imo prius vitam amittere paratam se esse fatetur. Pro rapta itaque rationes hae militant. Primo ad interrogationem praedicantis an scilicet diligeret raptorem, respondit negative. Hoc audito excusauitque se praedicans non posse talem copulare, coactus tarnen praedicans et uidens quod de sua pelle agatur, taliter qualiter copulauit. Milites inuaserunt puellam, dicentes castis auribus uelte ipsi sup­ponere pulueres. Quid igitur in hoc negotio sit faciendum Reverendissimam Dominationem consulo ro­gandoque humilie Dignetur Illustrissimos Comités informare de hoc contagioso scelere, alias in usum ducetur, dignetur quoque Reuerendissima Dominatio aliter et suam spiritualem poenam in fales mittere. Raptor quidem et rapta sunt adhuc in arce, quid autem cum illis erit faciendum resolutionem ab Illustrissimo Comité ac Reuerendissimo Domino expe­ctamus, illi quidem praenominati, nondum se carnaliter cognoverunt. Cum percussore clerici quid sit faciendum, Reuerendissimo Dominatio insinuare dignetur. His Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Divina protectioni commendo. Datum Lindua 29. Januaru, 1650. Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae Humillimus capellanus Stephanus Bagoli parochus. VI. Reuerendissimo ac Illustrissimo Domino D. Petro Petretich Episcopo zagra­biensi ac Abbati de Topitszka, Suae Caesarae Regiaeque Maiestatis consiliario, Do­mino ac Patrono mihi Semper obseruantissimo, exhibeantur ad proprias manus. T. III. Nr. 86. Reuerendissime Domine Patrone Clementissime, salutem ac seruitiorum meorum humilimam comendationem, etc. Toliko szem hotel Vassemu Gospocztuu na znanie dati, kako nassemu dragomu i milostiuomu patronusu i pastiru ouczicz Christusouih, da smo budi Bogu huala i dika szada u dobrom zdrauju, koga zdrauja i Vaszemu Gospocztuu selimo od Gospodina Boga. Ouo Gospodine mili šaljemo V. Gospocztuu dohodek, dachu, kum sze dersimo i

Next

/
Thumbnails
Contents