VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)
Strana - 251
251 saturabilis predam ut moris habet, sequi voluarit, rectum prosequetur iter, inter utrumque volabit, quia in dextris qua lucet polus articus, Rex Ungarorum tutatur provincias. Ad quem ut me ipsum transferrem hi domini rogaverunt, subsidium pro reliquis petiturus, quod iter consulto recusavi donec Sanctitas v. secus disposuerit. Que quocumque iusserit ibo, iussaque sedulus exequar, qui eius mandato fulcitus et auctoritate tutus iremtutusque redirem, composque petiti fierem. Cum Sanctitate vestra labor iste manebit disponendi : A dextris vero qua fluit Auster fortis armatus custodit patriam : Venetus ipse christianissimus miles et gloriosus. Media tarnen, ut dixi, via patet hostibus quam hactenus Croati et Sclavoni protexerunt : hec ipsa est, ut brevibus agam et periculo et detrimento reipublice Christiane poterit esse : Insperata enim accidunt magis sepe quum que speres : ac etiam ipsç reliquie peribunt oppido, ita eis ad malum male res plurime se agglutinant, ut et per nuntios ab his Dominis missos plane intelliget S. vestra, nisi Dominus in celis et S. vestra in terris cuius vices benemerito gerit, optatam miseris poscentibus prestiterit opem. Ex Lika Y. kal. octobris MCCCC' 1 LXXXXIII 0 . O. S. V. pedibus G(eorgius) Dalmata, episcopus nonensis, humilime genuflexus se commendat. Izvana: Saneti! mo in Christo patri et dom. domino Alexandra divina Providentia Pape VI. domino clementissimo. Izvornik(?) u M letcima u knjižnici sv. Marka: MSS. Lat. Cl. X. Cod. 174, -Jr 34. Prepis noviji u arkiva jug. akademije u Zagrebu (IV. b. 24 No 8). Vjckoslav Klaić, \/ ]/ Zanimljiv podatak za školovanje u XVI. vieku. U gradačkom zem. arkivu, medju „Kriegssachen" nalazi se ova izprava. Varaždin, 29. januara 1562. Spectabiles, generosi ac magnifici domini domini mihi observandissimi atque summa observancia collendissimi, salutem ac serviciorum meorum commendacionem. "' Quoniam confidi in vestras generosas spectabiles ac magnificas dominaciones prout supplieaveram generoso ac magnifico domino meo, domino Cristoforo Wngnod, supremo comiti comitatus Warasdiensis, ut sua magnificencia supplicaret vestris spectabilibus generosis ac magnificis dominacionibus meo nomine, qui et fecerat prout intcllexi, sed quia eotunc ut audivi scola styryensis propterea, quemadmodum Cristus dominus instituit parentibus solertem habere curam in proies ipsorum, ut educantur ad gloriam que et tandem dei omnipotentis erudiantur, ideo decreveram, si possibile esset, cum voluntate vestrarum spectabilium generosarum ac magnificarum dominacionum dare illuc in scolam earundem styryensem filium^meum carissimum, licet habeam et alias proies ac affines, quos similiter optarem erudiri, ad presens tarnen solum unum filium meum optarem illuc mittere. Supplico itaque humilime, quatinus vestre spectabiles generöse ac magnifice dominaciones dignentur graciose ac cristiane mecum agere, ut ipse filius meus assummatur in ipsam scolam styryensem. Ego enim paratus sum contentare rectorem eiusdem scole pro erudicione et fatigis suis utque bono modo erudiri posset, unde vestris spectabilibus generosis ac magnificis dominacionibus tanquam dominis mihi confidentissimis omni promptitudine serviciorum meorum ac graciarum accionum promereri studebo et exhinc bonam et optatam generosamque expecto relacionem. Cristus omnipotens conservare dignetur vestras spectabiles generosas ac magnificas dominaciones felicissime per longa, quibus iterum atque iterum me commendo. Warasdini, 29. die Januarii anno domini 1562. Benedictus Pethew de Gerse vicecomes comitatus warasdiensis. Iz vana: „Spectabilibus, generosis ac magnificis dominis dominis Joanni a Safftembergh S. R. imperatoris (htjede reći majestatis) consiliario ac supremo capitaneo Sty^'e,