VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 250

250 massis fluxit, multumque damni attulit et animalibus et nugibus. Similiter et in vigilia diei quo pugnatum est persimilis cecidit. Denique et in ipso armigerorum congres"su pulveralis nubes cadens supernostros, oculos obduxit ipsorum, ita quod vix se mutuo videri possent; super Turcis vero sol lucidus visus est Hec signa, Pater Beatissime, certo visa sunt, quam ob rem haud iniuria censendum est, nostros non armis infidelium, sed divina sententia fuisse prostratos,nam ni vellet non fieret scio: peccata filiorumnon passus est longiusprocedere, sed plagis emendavit quos eure habuit pater indulgentissimus. Ceciderunt ergo fortes Israel : mortui sunt qui fortes stabant in atriis quibus vigilantibus hostis non ita tutus vagaba­tur per provincias, non ergo Saul et famosi illi deplorandi sunt amplius. Cum satis su­perque iam super eis lamentatum sit, verumtamen ecce nobis novus supervenit luctus, quia dilecti Comités Barones Ciliarcç, Centuriones omni laude omnique decore et pre­conio digni, carnis tributum nature debitum persolverunt. Ipsi sunt illi, Pater clemen­lissime, quorum quidam superioribus annis ab Ungaro pro subsidio Regis Ferdinandi missi c Turcorum manibus Appuliam liberarunt; nunc autem heu, Marcia ob patriam pugnando vulnera passi sunt, inhumati iacent, bestüs terre et alitibus cçli in escam d*ti sunt : uno illo die : uno in angusto loco : tresdeeim millia virorum partim prede, partim neci dati sunt: plurima perque vias sternunt inertia passim Corpora, a lupis, tigribus, ur­sis, ceterisque feris usquequaque distrahuntur, nec est qui sepeliret. Quis cladem illius diei, quis funera fando explicet? Insuper nec hoc satis visum fuit Turcis ad triumphum nisi et nasos occisorum amputassent et in silum redegissent, ut in Signum victorie ad suum Imperatorem facilius déferre, seseque orantes de triumpho tam flebili iactare po­ssent. Quosdam amaro vineulo servitutis constrixerunt et abduxerunt. Bannum quoque ipsum in vincla dedere, cuius filium militem quoque strenuissimum ad os genitoris ca­pite privarunt et tepido sanguine unici filioli faciem patris consperserunt : quotiensque mi­seilus eibum sumere cogitur, totiens dilectum nati caput in disco ad mensam pro lance ponitur ante ipsum. O spéculum invisum. O ferculum insulsum. O potium amarissimum miscet aconitorum noverca Turchia. Quid putat s. v. num ne paterna viscera commota, totumque corpus merore at angustia conquassatum sit: num ne voeiferaverit pater afflictus. O terque quaterque beati quis ante ora patris contigit oppetere : mallet ut censeo, suam cum morte nati vitam commutare. Dicitur tarnen quod se habeat christianissime : came movetur, špiritu promptus est, palamque fatetur se cupere pro Christi nomine mortem obire, alios quoque hortatur concaptivos ut secum leti tormenta et letum subeant aeeep­taturi prçmia sempiterna, hisque dictis salutiferis merentia pectora muleet: qua de re felix potius quam infelix Bannus non immerito diei débet. Restant et quamplurima per cruentissimum hostem sevissime perpetrata : quod si numerare Vellern dies et calamus me deficeret: non mihi si linguç centum sint oraque centum ferrea vox, omnium sce­lerum comprehendere formas. Taceo quot provincias vel ferro vel vulcano devastaverit. Taceo infinitum numerum tam nunc quam aliis temporibus nostris captivorum. Pretereo pregnantium pignora ex inciso ventre matrum detracta extinetaque, quotiens mammellas inciderit Turcus impius, sanguinemque parentum pro lacte lactensibus porrexerit, quoties arreptos pro pede infantulos capite saxis colliserit, matresque cervice natorum portave­rit. Quot captivos obeissis manibus, evulsis oculis, auribus amputatis ad propria r­misit. O crudele genus : Dii talem terris avertite pestem. 0 rabiem inauditam. O Turchia nimio nequior. 0 facinus intollerabile inquam Pater Beatissime, ne tam nephandum mo(n)strum, tam imanis fera, tam detestandum portentum, tamdiu impunitum gaudeat: consulendum est in medium et miseris succurendum rebus; nam nisi in manu forti hec bellua pesti fera refrenetur reprimaturque, actum erit de his provineiis. Nescio tarnen quid fiet de reliquis. Sanctitas v. bene novit cum proximus ardet paries quod vicinus expectet. Patet aditus per medios Croatie, Sclavoniç, Pannonieque exitus, qua tutos cursus et re­cursus posthac habere poterunt ad Italiam, nam nec fluminum nec montium obicetu magnopere impedietur, et inter Ungariam, Illyriam ac Liburniam medio tutissimus ibit : ad dexteram divertere vel ad sinistram non audebit, scilicet si bellua rapax, aspis in-

Next

/
Thumbnails
Contents