VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)
Strana - 249
249 uno ore et omnes exoratum reddiderunt, quod ad s. v. scribere debeam seriatim tam de miseria peremptorum quam de periculis superstitum, in quibus die noctuque versantur, omnia enim ipsis presentem intentant mortem : cunctique iam desperata salute, quia res ipsorum summo in discrimine sit, non nisi de deditione cogitant, nesciunt quippe quid in rem suam bene conducat consulere, hostes namque ad postes sunt. Menia custodibus egent, victualia desunt, oppida propugnatore carent: nisi Dominus custodierit civitates, reliquie et ipsarum prosternentur, actumque erit de provinciis. Idcirco qualiter potero, quçdam seriatim dicere conabor, quandoquidem omnia impossibile esset ennarrare. Miseros meliora sequentur cum s. vestra calamitates oppressorum intellexerit, nam non intellecti morbi curatio nulla est. Superioribus diebus hic perfidissimus nostre fidei hostis, structis in Bossina magni exercitus copiis, quasi populabundus provincias aggreditur, et sub vadis Amesiç quam Un fluvius excipit mediam Sclavoniam transit, et se se Dalmatiam inter et Pannoniam qua Savus influit cautius occludit. Deinde Liburniam superans ad Imperatoris oras se contulit, duce Bassa nomine Hadum, viro ut aiunt, armis exercitato militeque veterano. Cumque iter pariterque predam ad libitum peregisset, iamque ad sua redire se pararet. Interim Emericus de Derench, ab Ungarorum Rege ad Croatie et Sclavoniç partes pro Bano missus, pressenties Turchiam propediem reversuram, non parvum bellatorum numerum, partim equitum partim peditum brevi dierum spatio coegit, struxit, ordinavitque non inepte. Nam et ipse vir clarus in armis gloriosusque in Victoria sçpius extitit, quotienscumque sub oppido Jaicç nuncupato in calce Bossinç posito, in quo nonnulis annis magistratum obtinuit, cum Turcos conquestus est, totiens victor evasit. His itaque, ut reor, confisus avibus, huic adhçrens omini cum toto suo exercitu ausus est ad campestria descendere loca, scilicet primum delecto milite, colles viasque premunivit qua Turchia erat reversura. Aderant multi locorum Domini nobiles et Barones : affuerunt et Comités de Franchapanibus, cum ipsis Corbaviç, Modrusiç et Lichç provinciarum milites, omnes pene delecti viri egregiique pugnatores : cucurrit et plebs pedestris lçta gestiensque, quibus omnibus mens una fuit: amor omnibus idem aut reportare de tyranno triumphum aut ipsam pro fide Christi oppetere necem : sanctamque cupiunt per vulnera mortem, seu vivere credunt sive extrema pati. Erant fere XV. mîllia pugnatorum, cum quibus omnibus infelix Bannus operiebatur hastam letabundus quasi certus de Victoria nescius fati sortisque futurç. Turchia vero presentiens insidiađs, timens exercitum Christianorum tarn viris tam armis vallatum, ad Europç montes maritimos qui Dalmatie supereminent declinavit, cupiens nostrorum manus effugere, vel potius finxit fugam, dolis et fraudibus, ut solet, pugnatura. Sed quid plura moror P. S. iam iam renovabo dolores, et fari cogor quç tacere suadebat dolor: et quis tam facundus et tam rerum verborumque copia instructus existet, quis tanta affluentie ubertate decurrens ut hanc cladem deploret merito? Attamen ut mestitia dictaverit, eloquar. Quinto idus mensis instantis (9. septembris), hora diei prima, in campis Corbavie, sub oppido Vduina, unde ad Dalmaciam terciç partis diei cursus est: Bannus lçtus ait Deus nostra ncepta secundet et reductos in medium pedites Turcorum et corona equitum circumclusit. Turcus vero cuius rabie fera corda tupment, Imperatorem suum potius quam hostem metuens ex adverso in tres cuneos se divisit: et acies frontem in primam nostri exercitus partem convertit : Et cum clara dedit sonum tuba, omnes suis simul prosiliere finibus et extemplo pénétra vit pedites, in quorum medio miserrimum inivit bellum: tunc nostris subita gelodus formidine sanguis diriguit: ita quod maiorum ipsorum partem utriusque exercitus equorum pedibus suppeditavit, et bellando suffocavit; non missilibus, non eminus pugnatum est, sed gladio, cominus concertatum. Noster miles quasi certus, ut dixi, de Victoria ad dimicandum irruerat, facileque, ut multi sentiunt, maiore vi fudisset hostes, ni numina secus statuissent clarissime ; nam et signa nigro signanda lapillo in cçlis apparuerunt : de mense iulii proxime decursi nubes ab aquilone teterrima alias non visa similis, crebris commicuit ignibus/aspectu terribilis, tonitruis expavescenda : primum sçpius fulmine crepuit, deinde grandinem invisibilis quantitatis emisit, non enim granis, ut solet, sed gellatis 17