VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)
Strana - 210
210 Sexta sessio Thome Sulka, deserta, habet pratum. Septima sessio Tcstamentovo, deserta, habet pratum. Octava sessio supra Santechiczam ab occidente, deserta, habet pratum. Nota! Quod predicti omnes coloni scilicet de Jakopovcz, de Rometynch, de Bukoyna, de Mykchevschyna et de Ilyncz omni ebdomada in hyeme et in estate tenentur duos dies servire de gozpodschyna, et solvere munera et alios proventus sicut supra scriptum est in prima particula, exceptis orfanis, viduis, depauperatis, quibus licet condescendere propter deum secundum discrecionem patris prioris pro tune temporis. In Kamenito sunt octo sessiones. Prima sessio Gregorii Czal, habet V jugera terre purgata et V jugera sunt nemorosa. Item, habere potest de feno quatuor plaustra. Item, habet molendinum. Insuper ista sessio habet unam terram in radiée montis, quam impignoraverat Georgius Kohnas colonus noster villico Gallo ; et nunc prefatam terram tenent nepotes Galli de Ztarigrad, quam terram nos redimimus. [In MSC. deletum et adscriptum : Item, unam dietam istius sessionis prefatus Gallus impignoraverat Georgio, ubi ipse plantavit vineam et nunc eandem tenet uxor eiusdem Georgii]. Item, uxor Georgii pro ista dieta dedit suam propriam „krochenicham", Lazinicha vocatam Georgio Czal et satisfecit ei, et pro illa sessione Georgius dedit .... Secunda sessio relicte Georgii, habet VIII jugera terre, ex quibus duo jugera sunt nemorosa, et pratum ad tria plaustra feni. Insuper tenet tria jugera terre sessionis Paulynzkoga. Tercia sessio Emrici, habet X jugera terre et pratum ad quatuor plaustra feni. Insuper prefatus Emricus impignoravit istius sessionis tria jugera terre et unum fenile. Quarta sessio Nicolai, habet VII jugera terre et tria vel IV plaustra feni. Item, dedimus eidem unum pratum Kleschyna vocatum diu desertum, ita quod purget et teneat. Quinta sessio Johannis Haznos, habet VIII jugera et tria vel quatuor plaustra feni. Idem Haznos impignoravit unum pratum nostrum. Sexta sessio Paulynzko, habet jugera quinque terre et pratum ad quatuor plaustra feni, (deserta). Septima sessio Figkovsko, habet septem jugera terre et pratum ad quatuor plaustra feni, (deserta). * Octava sessio Rigynzko eciam cum lvka*) Pvchavzka, quam lvkam huic sessioni coniunximus, habet in toto tria bona jugera terre; pratum autem non habet proprium, nisi si de nostris pratis acciperetur. Sciendum, quod nullus colonorum nostrorum sub pena infidelitatis audet aliquam terram vel pratum nostrum impignorare de cetero vel vendere, sive quoeumque modo alienare. Illud autem novale wlgo „kroch"*''), quod fecit vel in futuro faciet pênes *) lûka, pratum prope fluvium, **) „krč" extirpatura.