VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 211

211 agros vel prata nostra, ad illum agrum vel pratum pertinere dinoscitur in per­petuum. Item, habet monasterium unam vineam prope Kamenno, quam debent colère et colligere prefati coloni de Kamenno pro gozpodschyna, et qualibet ebdomada de omni sessione duos laboratores dare debent. Et sicut audivimus preteritis annis totum vinum ' de predicta vinea cum propriis pecoribus ad claustrum ducere debebant, sed quia nunc sunt depauperati et animalia non habent, ideo condescensum est eis. Item, audivimus, quod predicti coloni de Kamenno prius tenebantur de silvis Drave ducere circulos pro vasis nostris unum vel duo plaustra; sed pater prior debuit eis licenciam secandi impetrare a domino silve. Item, habemus ibidem prata, que prefati coloni falcare debent pro dacio. Et victum habent de munere, quod debent solvere in festo Nativitatis Marie. Vinum autem dat eis pater prior. Sed ipsi tenentur cum proprio victu fenum congregare cottidie et sepe circumdare acervos, et insuper dare ad stabulum in hyeme nostris pecoribus, et eciam stabulum eis si necesse fuerit deponere. Iste judex de Kamenno solum est liber de daciis et muneribus, alia autem servicia tenetur, sicut ceteri coloni de eadem videlicet gozpodchyna et taxam regni, si non potest a dicatoribus liberari. Et eciam solvit fumales; si pater prior vult, potest tarnen secum misericordiam facere. Postremo sciendum, quod nos pecuniis monasterii redimimus unum pratum XXIIII denariis, quod est prope radićem montis. Item, duo vel tria jugera terre sessionis Emrici etc. redimimus a Gregorio Czal XXV. denariis, et similiter pertinent ad monasterium. In villa Torynczi sunt XIIII sessiones integre et quelibet sessio habet pratum et XIIII dietas de terra arabili, et unam silvani. Ab oriente incipit: Sessio Mathei Krohen, deserta. Sessionem Bervthna tenet Ferenchich. Sessio Luce Ferenchich, (deserta), tenet Stephanus Maydich. Sessionem Thome Hraga, tenet Andreas. Sessio Vidovzko, deserta, est vicina Ivano. Sessionem Marci Pagina, tenet Ivan. Sessionem Hagya Bedek, tenet Mvnak. Sessio Matey Gona infra koztan pênes cerasum, est deserta. Sessio Georgii Hrovah sub piro, est deserta. Sessio Matey Ragunych sub (j)agned, est deserta. Sessio Antonii Krohen ultra rivulum, est deserta. Sessio Johannis Lvsko pênes locum molendini, est deserta. Sessio Nicolai Sczmar est deserta iuxta Ztromecz. Sessio Pétri Nalepek supra piscinam nostrorum fratrum deserta. Et sciendum, quod jobagiones isti de Toryncz solvunt in festo Georgii XXX solidos et similiter in festo Martini XXX solidos. Item tria munera: tres longos panes et XII ova in festo Pasee. Et si­militer tres magnos panes et unam galinam in festo Assumpcionis Marie. Item

Next

/
Thumbnails
Contents