VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 209

209 Décima quarta sessio Naplat. Décima quinta sessio Stephani molendinatoris; huic additum est pratum et alique terre, pro quibus omni ebdomada unum diem serviunt. Décima sexta sessio Blasii Kohnas. Décima septima sessio Marci Czal. Décima octava sessio Stephani Mahtesich. Décima nona sessio Dionisii. Vigesima sessio Bertole. Vigesima prima sessio Mohich, deserta. Vigesima secunda sessio Demetrii Capistran. Vigesima tercia sessio Harach. Vigesima quarta sessio Georgii, quam nunc tenent filii Harach. In Bukoyna sunt novem sessiones. Prima sessio Zmokoich. Secunda sessio, deserta. Istam tenent filii Zmokoich, et eciam tenent unum parvum pratum sessionis deserte, que est pênes Blasium fabrum. Tercia sessio Blasii fabri, continet duas sessiones sive duas porciones. Quarta sessio, deserta. Quinta sessio Mathei Biscup. Sexta sessio, deserta. Septima sessio Benedicti Vrasich. Octava sessio, deserta. Nona sessio deserta. Et nota! quod isti de Bukoyna tenent duas sessiones singuli. Ideo pater prior circa ista provideat, si quando poterit aliquem novum colonum invenire. In Mykchevsyna, ubi est allodium nostrum, sessiones fuerunt Septem et curia octava, in qua nunc Michael Chronchich habitat. Et sunt ei data XII jugera terre pro sessione, et pratum unum, quod est sub horto suo. Et ipse Michael tenetur ibidem custodire sata et prata nostra et alia bona, que ibi habemus. Et idem Michael servit nobis in omnibus sicut et ceteri coloni, solvit dacium et tinas. Et nota! quod predicta octo terre jugera habet pênes domum et sex jugera iuxta piscinam sunt. Et si quas ultra terras seminabit, serviet, vel partem septimam solvet. In Ilynecz sunt sessiones octo et nona curia, que prima est ab oriente et habet terras et pratum. Prima sessio pênes curiam fuit . . . deserta, habet pratum. Secunda sessio Elie Kovach, iste tenet unum pratum desertum pro ara­tura unius diei. Tercia sessio Michaelis Prehorich, in ista nunc Georgius habitat. Quarta sessio Valentini Seselich, deserta, habet pratum. Quinta sessio Andrée Jahchenak, deserta, habet pratum.

Next

/
Thumbnails
Contents