VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)
Strana - 62
62 quae confinium habent usque ad verticem Vučice ; et relinquo ac dono praefatis Ecclesiis pascua, quae habeo indiuisa cum Prodavich Michaele, et Raduno, Georgio, et Johanne cum hac conditione, quod nostri colloni, siue laboratores pasculare possint secundum consuetum. et confinia siue metae praemissorum pascuum haec sunt, videlicet : a Leantve usque Butrina, et a Ponente confinium habent cum ' Traguriensibus, et in Signum metae sculpta est Crux, et pes et clavis ferrea est implumbata plumbo in petra nuncupata Prosich, et in medio montis a parte Austri est terra Stephani Brancovich; a Borea habet confinium Vucicem, Nicolota relicta Sanchi Petmanich dedit in Ecclesiis Sanctorum Michaelis de Lasano, et Martini pro anima viri sui terram unam quae posita est super Stinicam in loco vocato Zastinicgne modiorum VIII. uel circa: a Levante est uia publica; a ponente est terra Sti. Domnij ; a parte Austri Stiuilla; a Borea terrae Paulouichi, et Stephani de Spalato. Item dedit et donauit etiam praelibatis Ecclesiis uineam unam cum fundo modiorum duorum cum dimidio; quod fundum positum est in loco vocato Gradouitla; a Levante est ripa, et terra Sti. Benedicti et cum suis verioribus confiniis, et métis, quibus Semper saluis. Michael et Johannes Sanchouichi donauerunt Ecclesiis Sanctorum Michaelis, et Martini confessons supra praedictis pro animabus suis, et suorum defunctorum pascua, quae sunt sub Crugh, quae vocantur Oprisnich, cum conditione quod animalia sua ibidem possint pasculari. Et post dotationem sicut praemittitur, factam supradicti fundatores et dotatores Ecclesiarum Sanctorum Michaelis et Martini, existentes in simul congregati tractare coeperunt de futuro suo Plebano bono, et optimo, qui tanquam Pastor proprius uigilare deberet super gregem, et non uti mercenarius relicto grege, fugiat; quia mercenariorum est fugere et nullam curam adhibere de his, quae non pertinent ad eos ; et ut salubrius oves sibi commissas per uiam salutis incedere doceat pastor proprius, et non alienus, ad quem oves pertinent, ut in die iudicii pro eis rationem reddat, si negligens fuerit; si autem bonus, et non malus extiterit, tune iniqir's et non obtemperantibus iudex venturus dicturus est: lté maledicti in ignem aeternum. Sicuti nostris tune defunctis utinam dictum non fuisset, qui nullo Sacramento Ecclesiastico percoepto, tanquam pecudes perierunt eo quod Pastorem, et medicum animarum non habebant, qui quidem interempti fuerunt nuper in conflictu, quando ex triremis Januensium uilla Selischia fuerit aggressa, nec cadauera eorum in loco sacro condita fuerunt, et his inconuenientibus necessariis, ubi imminet periculum animarum maximo studio est obuiandum. Idcirco statuamus inter nos quod in sempiternum eligatur Plebanus, et capellanus suprascriptarum Ecclesiarum Sanctorum Michaelis, et Martini de Stirpe nostra, dummodo poterit reperiri bonus, et idoneus, et non alienus, quia et Christus dilexit suos, et ne haereditas nostra uertatur ad alienos ; quia etiam bona sua citius nobiscum importiri curabit in oportunitatibus, et tribulationibus nostris quam alienigena. Quod si quis contemptor huius nostrae ordinationis quoquo vis modo in futurum ex génère nostro extiterit, sit maledictus a Deo omnipotente, Pâtre, et Filio, et Špiritu Sancto, et gloriosa Virgine Maria Matre sua et ab omnibus Apostolis, Patriarchis, et Evangelistis, atque omnibus Sanctis Dei, et Sancto Michaele Archangelo, et Sancto Martino Patronibus et protectoribus nostris; nec de Stirpe sua filios videre possit; et si nati fuerint, enutrire et leuare cos minime valeat; sed maledictus ubique incedat, et habeat sortem cum Juda proditore, et cum satelitibus eius, fiât, fiât, Amen. Et sic praenominati fundatores nominauerunt et elegerunt in suum uerum, et legitimum Capellanum, et plebanum, nec non rectorem Ecclesiarum Sti Michaelis de Lasano, et Sti Martini; et sua uota direxerunt in euni, nemine discrepante, videlicet: Dnum Jacobum Thartich de génère suo, ibidem praesentem et acceptantem, ac ingentes gratias relerentem praenominatis fundatoribus de tali electione in eum facta ; offerens se Deo omnipotenti suo pro posse deseruire, uti decet bonos Sacerdotes suis parochianis deseruire in Spiritualibus.