VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)

Strana - 61

61 Radun, et Joannes, et Georgius Prodauichi dederunt, et tradiderunt Ecclesiis Sanc­torum Michaelis, et Martini, ac eis in perpetuum donauerunt, tanquam Ecclesiis per eosdem fundatis cum reliquis consociis suis terram illam magnam, quae terra est de patrimonio ipsorum fratrum, quae sita est sub praefata Ecclesia Sti. Martini modiorum XXXXXX-ta uel circa; super quam terram collocati sunt villici ipsorum donatorum. Et sie dederunt, et donauerunt ipsis Ecclesiis pro redemptione animarum suarum, et de­functorum suorum praedictos uillicos, cum omni etiam actione, prout eis donatoribus deriuerunt, et obligati in onere fuerunt; et ut prout eisdem responderunt de redditibus terrarum. Et insuper ipsi uillici obligati sunt déferre munera suis temporibus, et dare Décimas; et ita nunc, et Semper, quod teneantur, et sint obligati iuxta solitum in hujus modi oneribus seruatum déferre, et soluere. Marcus Illigich dedit et donauit Ecclesiis saepe dictis, videlicet Sti. Michaelis, et Sti. Martini uillicum unum suum, et sortem, super quam manet, quae posita est in loco sie nuneupato Crusseuich cum illa conditione prout sibi deseruiebat, videlicet respondere, seu dare terraticum de terris pertinentibus ad dictam sortem, videlicet quartam partem ; et déferre munera, videlicet capita porcorum pro Natiuitate Dni. Nri. ; et diem unam Ia­borare cum bouibus suis congruam et quando requisitus fuerit; et pro carnis priuio déferre unam galinam ; et teneatur portare panem unum nitidum de quarta una Circum­cisione Dni. singulo anno; et etiam obligetur déferre par pulastrorum, seu gallorum iuuenum pro festo Assumptionis B. Virginis de mense Augusti; et sie seruari debeat singulo anno, diebus ut supra expressis; humiliter se commendant donator praemissus Sanctis Michaeli et Martino, ut intercessionibus suis eum, et suos liberare dignetur a gehenna ignis eterni et ab omni clade inferni. Sancho et Joannes Milacichi donauerunt, et dotauerunt de suis possessionibus propriis Ecclesiis Sti. Michaelis et Sti. Martini suprascriptis ; et dederunt saepefatis Ec­clesiis unam terram, quae est sub loco uocato Chrugh de Crusseuich modiorum IX, ; quae terra confinium habet : ab Oriente pascua Marci Illigich, quae pascua largita fuerunt ab ipso praedictis Ecclesiis; ab Occidente habet publicam uiam; a Septentrione est ripa saxosa cum verioribus confiniis, et metis. Item donauerunt praelibatis Ecclesiis sortem terrae, quae posita est in Crusseuich, et indiuisa est cum Marco Illigich suo consanguineo ; super quam sortem villicus manet, et illum donat cum omnibus et singulis actionibus, factionibus, iuribus et oneribus, prout Marcus Illigich dedit, et donauit uillicum suum praescriptis Ecclesiis. Michael Prodauich donauit Ecclesiis Sti. Michaelis de Lasano et Sti. Martini ter­ram unam positam in loco uocato Topol modiorum seminis capientem XIII. vel circa; a Levante est maceria, et terra Antonu Levanich; a ponente uia publica, et resurgit aqua uiua; ab Austro terra Sti. Benedicti; aparte Boreae etiam Antonii Levanich de Spalato, saluis verioribus melis. Dnus. presbyter Joannes Sanchouich, et soror ipsius Stancha dederunt, et donauerunt Ecclesiae Sti. Michaelis de Lasano, et altari Sanctae Catherinae, quod situm est in dicta Ecclesia Sti. Michaelis a latere dextro introeundo Ecclesiam, ac Ecclesiae Sancti Martini unam terram de suo patrimonio magnam circa modiorum seminis capientem XXX-ta. Cuius terrae haec sunt videlicet confinia, siue metae; a Levante est uia publica, et terra Sancti Benedicti Monialium ; a Ponente est terra Francisci Mazulitle Spalatensis; ab Austro est ripa magna saxosa, et super hanc terram sita, seu fundata est Ecclesia praefata Sti. Martini, quem suppliciter deprecantur, ut pro peccatis ipsorum donatorum intercessor existât cum omnibus sanctis Dei. Georgius Petmanich, qui commoratur in Budrina super suis possessionibus, et patri­monio suo suum condidit testamentum et ultimam suam voluntatem in hune, qui sequitur, modum, videlicet: Postquam Deus abstulit a lumbis meis filios, seu filias nec eos vel eas proereare possim, dimitto post mortem meam Ecclesiis Sti. Michaelis de Lasano et Sti. Martini omnes terras, quas habeo, et possideo in Budrina modiorum circa XXXIIII.,

Next

/
Thumbnails
Contents