VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)
Strana - 53
Frangapanibus tenebatur, iidem domini comités pro missa béate Marie virginis in ipsa ecclesia quotidie cantanda singulis annis quinquaginta fiorenos de propriis ipsorum prouentibus et redditibus eisdem dominis canonicis mediantibus certis literis eorundem comitum députassent et dari fecissent, tandem autem, postquam ipsa ciuitas Segniensis in manus nostras deuenta fuisset, dicti quinquaginta floreni eisdem minime fuissent restituti, sed ipsis a tempore predicto omnino essent priuati, in derogamen iurium dictorum canonicorum manifestum, supplicantes humiliter maiestati nostre iidem domini canonici, vt ipsis de remedio prouidere dignaremur. Et quia nos, qui ex debito veri patroni ecclesias dei sub nostra regia dicione existentes tenemur in earum iuribus manutenere, nolumus prefatos dominos canonicos, qui alioquin in disturbiis pretcritis in redditibus eorum non parua dampna suscepisse dicuntur, iuribus ipsorum quoquo fraudari. Igitur fidelitati vestre harum série firmiter precipimus et raandamus, quatenus a modo imposterum dictos quinquaginta fiorenos, qui, vt prefertur, pro cantanda prefata missa per dictos comités deputati sunt, si sic est iuxta ipsorum antiqua priuilegia, eisdem dominis canonicis absque omni difficultate et renitencia annis singulis in termino consueto persoluere debeatis et aliud nequaquam facere presumatis et hoc idem volumus et precipimus eciam per omnes alios capitaneos et officiales illius ciuitatis nostre semper obseruari et présentes post earum lecturam semper reddi présentante Datum Bude, in vigilia festi beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XXIII.", Bohemie vero duodecimo. Sigillum avulsum. Autographum in charta. VI. • Commissio propria domini regis. Mathias dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. Fideli nostro reuerendo Dominico, preposito ecclesie Albensis ac Segnie ceterorumque castrorum nostrorum maritimorum gubernatori, salutem et graciam. Accepimus ex declaracione fidelium nostrorum reuerendi patris domini episcopi et capituli ecclesie Segniensis, qualiter illi quinquaginta aurei, quos tempore comitum de Frangapanibus pro eorum prouentibus quotannis habuissent et quos, postquam ciuitas ipsa in manus nostras deuenisset, eciam nos per factures nostros semper reddi ordinauimus, a certis iam annis eisdem non essent restituti, propter quod in extremam deuenissent inopiam et, nisi prouideamus, ad vnum vsque ex illa ecclesia diffugere cogentur. Quare ordinandum duximus, vt huiusmodi quinquaginta aurei eisdem episcopo et capitulo ex prouentibus thaberne de Khnegynyna singulis annis a modo imposterum persoluantur. Proind? fidelitatem vestram requirimus et. eidem nichilominus strictissime committimus, aliud habere nullomodo volentes, quatenus huiusmodi quinquaginta fiorenos de dictis prouentibus sine omni penitus difficultate et renitencia ac labore et expensis prefatorum episcopi et capituli eisdem singulis annis persoluere debeatis et teneamini. Et hoc idem mandamus et committimus eciam futuris capitaneis illius ciuitatis