VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 54

54 nostre Segniensis. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Vienne, in fešto beate Cecilie virginis, anno domini millesimo quadringentesimo octogesimo quinto. Sigillum Impressum. Autographum in Charta. VIII. Wladislaus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Fidelibus nostris egregio Georgio Orbanas, capitaneo nostro Segniensi, eiusque vicecapitaneis sa­lutem et graciam. Instituta est iam ante plures annos vna missa in ecclesia cathedrali Segniensi, primum per dominos comités de Frangapanibus, singulis diebus perpetuo per canonicos ibidem celebranda, ac deinde per serenissimum eciam principem condam dominum Mathiam regem, predecessorem nostrum bone memorie, institucio huiusmodi et approbata extitit et obseruata ad cele­bracionemque huiusmodi misse de prouentibus cuiusdam thaberne Knegynyna vocate ad racionem singulorum annorum singuli quinquaginta floreni auri exti­terunt deputati et postea eciam sine defectu erogati et administräti. Quia autem huiusmodi salutiferam disposicionem dictorum comitum, quam eciam prefatus predecessor noster religioso studio conplexus est litfenter, nos quoque amplecti­mur et volumus obseruare sicuti hoc in primum in aliis literis nostris priuilegi­alibus facile quilibet poterit intueri. Ideo mandamus fidelitati vestre firmiter, vt prescriptos quinquaginta aureos ex predicta thaberna eisdem canonicis singulis annis, cum per predictos canonicos cum presentibus necnon aliis prioribus nostris literis requisiti fueritis, pro huiusmodi celebracione missarum nostram ad ra­cionem sine omni difficultate reddere debeatis. Et hoc idem volumus eciam per futuros capitaneos et vicecapitaneos eiusdem ciuitatis nostre perpetuo firmiter obseruari. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, in vigilia fešti concepcionis beatissime virginis Marie, anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto. Ad relacionem venerabilis Georgii, prepositi sancti Nicolai de Alba, se­cretarii régie maiestatis. Sigillum Impressum. Autographum in charta. IX. Wladislaus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Fidelibus nostris ca­pitulo ecclesie Segniensis salutem et graciam. Dicitur nobis in persona fidelis nostri egregii Nicolai Kolwnych, magistri agazonum nostrorum, quod ipse in dominium possessionum nostrarum Zthokolych et Orlych vocatarum, in districtu Gaczka et ad Castrum nostrum Othochacz pertinencium, eidem per maiestatem nostram vigoribus aliarum literarum nostrarum exinde confectarum in quadrin­gentos decem et octo fiorenos ex causis et racionibus in eisdem literis nostris contentis, titulo pignoris infra tempus redempcionis inscriptarum et impugna­tarum, legitime vellet introire. Super quo fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo

Next

/
Thumbnails
Contents