VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 126

126 Inuentarium nouum rerum vestimentorum seu paramentorum eccle­siasticorum in superiori sacristia Lepoglauensis monasterii existen­tium. Anno 1687. 1 Calices. Calix argenteus, altior prae caeteris omnium sequentium, totus inauratus, et smolczatus (Schmelz-Email) ; in nodo calicis eiusdem statuas habens argen­teas maiores sex, totidemque minores cum suis turriculis, duodecima tarnen statua deest. Habet suam patenam inauratam. Calix secundus argenteus et inauratus, priori paululum minor seu demis­sior, cum sua patena argentea et inaurata. In serto cupae mixtim vniones et lapides sunt septem; ex quibus lapillus deest unus. In nodo habet paruas co­lumnas ex lapidibus coeruleis et uiridibus, et quidem circa circum uarios ma­iores et minores; ex quibus desunt tres. Infra nodum in minori circulo habet lapides coeruleos maiores et minores rubeos, ex quibus maioribus deest unus viridis. In pede eiusdem calicis parte superiori habet lapides diuersi coloris maiores et minores similiter, e quibus maioribus fractus est unus, ex minoribus autem deest unus lapis. In imo pedis eiusdem calicis sunt statuae sex lapidcae cum statuis argenteis inauratisque totidem sex intermediis. Calix tertius item preciosus, • argenteus inauratusque cum argentea sua inaurataque patena, habens in imo columnas sex lapideas, uti praecedens, di­uersi coloris; supra pedem lapides sex maiores, totidemque médiocres. In nodo lapides similiter sex maiores. In cuppa rubinos maiores et minores cum vni­onibus mediocribus. In nodo alias, et in pede habet gemmas minores, rubras et virides; ex quibus minoribus gemmis desunt undecim, et in corolla rosa deest una argentea et inaurata. Calix quartus artificiosissimi operis, argenteus et inauratus, cum patena sua argentea et inaurata; est exornatus vnionibus et rubinis, ex quibus rubinis desunt tres. 2 Monstrantia argentea tota, et inaurata, turriculis, et variis exornata statuis. * Thuribulum argenteum totum et altum, inauratum, preciosi operis antiqui cum insignibus Coruini regis. 4 1 U izvorniku su kasnijom rukom, valjda prigodom pregledavanja riznice izprav­ljene poslijedne brojke 87 u 99, a tako se na prvi mah vidi god. 1699. 2 Medju ovim 4 kaležima bili su nedvojbeno i oni, koje su vojvoda i ban Ivan Korvin i žena mu Beatrica Frankopanka darovali samostanu lepoglavskomu, kako to liber memorabilium lepoglavski spominje „ ... de variis clenodiis per principem Joannem Corvinum et conjugem Beatricem eidem coenobio datis videlicet calicibus sex . . ." Dalje opet: „a) duos calices preciosis lapidibus ornatos cum patenis. (Calices hi sunt antiquis­simi laboris et solummodo majoribus festis adhibentur pro sacrificii usu, alii duo (sub b) calices sine lapidum ornatu saepius adhibentur). b) Duos item sine lapidum preciosorum ornatu cum patenis". Vidi Vjestnik arkeol. družtva I. str. 16. Izvornik u jugosl. akademije. 3 Ta je monstranca opisana u Vjestniku arkeol. družtva I. str. 16. * Ova je kadionica darovana samostanu od Ivana Korvina oko g. 1495., kad je slavio eksekvije za svoga otca u Lepoglavi. Spomenuti liber memorabilium veli: „Quando princeps Joannes exequias pro parente suo, Mathia rege, Lepoglauae celebrauit, dotum ecclesiae donauit . . . thuribulum argenteum inauratum ..."

Next

/
Thumbnails
Contents