VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)
Strana - 127
127 Crux argentea magna seu alta, et inaurata; in cuius medio ex parte anteriori uitrea, posteriori vero argentea et inaurata, in capsula habetur lignum sanctissimae crucis Christi domini inclusum tribus particulis diuisum, una cum reliquiis de capite sancti Georgii martyris. 1 Lampades paruae argenteae duae cum suis etiam pure argenteis catenulis tribus. 2 Reliquiaria seu pacificatoria quinque argentea, inaurata; quorum unum est ex vitro chrystallino rotundo et oblongo: continens reliquias S. Laurentii martyris, et sanctorum innocentum martyrum, et reliquias ex sacro loco sepulchri Christi domini, praetereaque alias ignotas inclusas. Secundum pacificatorium similiter est rotundum et altum , in medio habens uitrum, cuppula et pede argenteo et inaurato inclusum. Reliquias continent sequentes : os scilicet sanctorum innocentum, S. Laurentii et Pancratii et Prudentianae virginis, vt praefert ipsum scriptum in pargameno in eo inclusum. Ex alia parte habet reliquias e passione Christi domini, ex vestitura beatissimae virginis Mariae, aliasque colendissimas, quae tarnen sicut et priores, praeter os sanctorum innocentum, incertae videntur esse. Pacificatorium tertium etiam est rotundum, argenteum totum et inauratum, habens in facie prima lapides magnos diuersi coloris septem, cuius tarnen valoris sint illi lapides, nescitur. Reliquias habet inclusas in capsula vitrea sub purpura rubra de osse S. Marcelli, de sepulchro beatissimae virginis Mariae, et S. Quirini martyris, aliasque plures incertas, attamen connotatas in pargameno in eodem reliquiario inclusas ; uti etiam descriptae habentur in tabula bina patenti et superioris et inferioris sacristiae. Pacificatorium quartum etiam est rotundum, cum floribus argenteis albis; lamina vero tota est argentea et inaurata, in summitate habens imaginem crucifixi inauratam, semifractam; sub crucifixo lapillum rubrum argento inclusum. In nodo quatuor habet lapillos rubeos scilicet duos, et coeruleos itidem duos. Pacificatorium quintum desuper est argenteum, habens effigiem beatissimae virginis Mariae cum Jesulo, ex vnionibus, cum pede cupreo de foris inaurato continens in se reliquias incertas. 3 Cistula una parva, oblonga, desuper chrystallinum uitrum et ex aliis partibus habens: in se autem ab intro continet incertas sanctorum reliquias. Infula episcopalis cum duabus dependentiis suis preciosa, vnionibus et lapidibus magnis exornata, qui lapides et vniones ah antiquo semper nostrae rcligionis erant, sicut et alia omnis materia eiusdem infulae, in cuius summitate unius zapphyri lapidis oblongi argentum est fractum, argentum tarnen cum suo lapide 2-do zapphyro oblongo adhuc extat. Primus tarnen similis zapphyrus lapis oblongus in una summitate eiusdem infulae permanet. In dependentiis eiusdem infulae preciosis sunt in fine insignia ordinis nostri quondam patris 1 Taj križ darova takodjer Ivan Korvin. Liber memor. veli o tom : „ . . . crueem magnam pro sacro ligno sanctissimae crucis domini . . ." 2 Dar Béatrice Frankopanke. (Arkiv za jugosl. povj. III. str. 107). 3 Ova točka prekrižena je novijom rukom u izvornom tekstu. Po svoj prilici nije više tada (1699.?) bilo toga predmeta, kad ga je netko prekrižao, prigodom revidiranja riznice crkvene.