VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 83

83 XIII. Item statuerunt, quod nullus possit intaicare lignamina ad tiram sine licentia re­giminis sub poena librarum viginti quatuor et perdendi lignamina, quoties fuerit contra­factum. XIV. Item statuerunt, quod bouarij, molendinarij, ortulanj et magistri nemoris nobilium de Segnia sint et esse debeant liberi et exempti a solutione collectae Segniensis et quo­cunque alio grauamine ciuitatis. XV. Item sententiauerunt et ordinauerunt, quod consiliarij et homines de consilio Seg­niensi sint et esse debeant liberi a solutione narracorum et eundi in barchis seu alijs lignis armatis de Segnia et guardia ciuitatis, quae fit omni nocte; debent tarnen soluere collectam et ire in barchis pro stipendijs et facere guardiam ordinatam per turmas metu ignis et custodiam, quae fieret metu inimicorum. XVI. Item statuerunt, quod ciues sint liberi ad tergouinam et ad mare de rebus eorum sicuti nobiles ciuitatis ut supra et a solutione datiorum prout nobiles, saluo quod boues habere non debeant ad tiram. XVII. Item statuerunt, quod nobilis aut popularis, terrigena uel forensis, audeat emere lignamina maioris mensurae, reseruatae nobilibus, causa mercandi aut animo reuendendi sub poena librarum quingentarum pro quolibet contrafaciente et quoties fuerit contra­factum. XVIII. Hem statuerunt, quod rectores, nobiles et homines de consilio teneantur et debeant ire ad consilium, quandocunque et quotiescunque audierint sonum campanae et quidquid ibidem fuerit foctum, deliberatum seu alicui concessum, saluo Semper statu et honore capitanei eiusque ratihabitione, debeat esse ratum et perpetuo ualiturum. XIX. Item statuerunt, quod rectores et nobilis ac homines de consilio debeant omni anno eligerc iudicem communis Segniae in festo sancti Michaelis, mense Septembri, qui quidem iudex capitaneo praesentatus et ab eo confirmatus débet iurare, quod faciat iu­stitiam et rectum iudicium, postposîto omni odio, timore pariter et amore; eodemque die capitaneus eligit iudicem, qui uicem illius in consilijs repraesentet ijsdemque intersit. XX. Item statuerunt, quod dicti rectores et consiliarij debent bis in anno ponere nau­cleros, uidelicet in festo sancti Michaelis et in festo sancti Georgij. XXI. Item statuerunt, quod dicti rectores et consiliarij possint sibi eligere cancellarium unum tantummodo, qui scribat contractus et acta curiae Segniensis; ille solus et nullus alius possit facere contractus aut alia acta scribere, quod si faceret, nullius ualoris ac irritum et inane totum illud quod reperietur esse scriptum aut notatum manu alterius personae, nisi quod probaretur factum esse in absentia officialis et de licentia capitanei aut alterius rectoris Segniae. XXII. Item statuerunt, quod dictus officialis communis Segniae sit liber et absolutus ab omni factione et factionibus et quod gaudeat Ulis immunitatibus et exemptionibus.

Next

/
Thumbnails
Contents