VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 84

84 XXIII. Item statuerunt, quod nemo possit uel debeat uendere aut emere aliquam posses­sionem rei immobilis, nisi fuerint prius quatuor proclamationes factae continuis quatuor diebus dominicis, immédiate subsequentibus, alta et praecona uoce et dicta proclamatio débet fieri, quando pulsatur pro epistola in ecclesia cathedrali, et débet fieri dicta procla­matio in coemiterio dictae ecclesiae in loco debito et consueto, aut permissum per dominos seu in consilio Segniae specialiter concessum, quod si uenditio sine praedićta celebrata sit, optimo iure nullius ualoris sit. XXIV. Item statuerunt, quod ubi aliquis fieri prohiberet proclamationem seu instrumen­tum de aliqua possessione, quae proclamaretur, aut in qua haberet aliquod ius, non possit fieri contractus ahenationis dictae possessionis et si fieret, talis contractus sit nullius ualoris, nisi talis possesio fuerit possessa annis triginta continuis, aut talis pro­hibitio fuisset de iure in iudicio annihilata, sicut hactenus est consuetum. XXV. Item statuerunt, quod quicunque possèdent aliquam possessionem annis triginta continuis non soluendo pensionem, censum aut aliud tributum de ipsa alicui, talis pos­sessio optimo iure sit perpetuo possessoris, non obstante aliquo instrumente uel scrip­tura faciente in contrarium. XXVI. Item statuerunt, quod si quis prohiberet uenditionem et alienationem alicuius pos­sessionis, habendi animo eam nomine proximitatis aut uicinitatis, debeat appraesentare precium, quo uendita est talis possessio, et ipsum deponere cum scriptum iuxta manda­tum rectoris, alioquin talis prohibitio nulla sit. XXVII Item statuerunt, quod rectores Segniae teneantur et debeant audito sono campa­nae uenire ad locum iudicum, uidelicet sub logia compusij, aut iuxta magazenum salis, ubi ius redditur tribus diebus qualibet septimana, videlicet: diebus martis, jouis et sab­bati horis debitis, ad dandj audientiam singulis coram eis comparentibus et litigare uo­lentibus de rebus et mobilibus et maioribus causis tarn ciuilibus quam criminalibus et possessionibus quibuscunque et lites praedictas determinandi, sentendiandum et execu­tioni mandandum iuxta statuta et consuetudinem seu reformationem ciuitatis Segniae. In his et alijs quibuscunque diebus possint et ualeant rectores Segniae audire et sen­tentiari minores lites et quaestiones quascunque in loco praedicto sedentes et non stantes. XXVIII. Item statuerunt, quod in dictis diebus omnes officiales curiae, uidelicet: scriba communis, douornici et praeco, debeant adesse rectoribus ad fungendum officio suo, prout et sicut consuetudo ciuitatis requirit. XXIX. Item statuerunt, quod reus citarj debeat mediante douornicho aut ciue Segniae seu suburbano uel famulo rectoris, ubi douornichus non reperietur. XXX. Item statuerunt, quod in praedictis tribus diebus iuridicalibus duo iudices, tam electus a capitaneo quam a ciuibus et nobilibus, sedentes ad bancum iuris posssint quas­cunque causas ciuiles et criminales audire et sententialiter definire. XXXI. Item statuerunt, quod unaquaeque sententia débet scribi in quaterno communis manu officialis, citationes et alia acta quaecunque termino data in maioribus communis

Next

/
Thumbnails
Contents