VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 230

230 Re intellecta locumtenens banalis comes Adamus Erdödy junior cum episcopo Francisco Thauszy et aliquot regni primoribus de.remedio disceptant. Urbs utraque pavore et consternatione corripitur. Scholares passim dilabuntur. Cives mobilia sua convasant, receptacula quaerunt, plurima in cryptis ecclesi­arum condunt. Tantus autem infimam plebem incessit tumor ac insolentia, ut plerique rustici eorum suis dominus et aliis conspicui gradus personis vel caput aperire detrectaverint. Imo accidit, ut, dum vicebanus Joannes Rauch epistolam alio deferendam suo traderet colono, eam is tecto capite in manus quidem ac­ceperit ac mox consputam ac in terram dejectam pede conculcans proterve abscesserit. Spanus Jankovichianus cognomine Radovich in Bisag e primariis rebellium auditus est dicere: Se non antea e coeptis destiturum, quam Mariam Theresiam reginam coram se in genu procumbentem conspiciat. Quid jam a tanto lymphatosum furore et insania expectandum erat? Verum Deus, qui superbos a tergo ultor sequi solet, inexpectatam tra­gediae objicit moram. Ultima enim Februaru tanta repente coelo effusa est imbrium copia, quae per triduum duravit, ut amnes ac torrentes campos ple­rosque aquis obruerint, fluviusque Lonya omnem transitum tentatibus abruperit, quae improvisa tempestas seditiosis quidem tarn rusticis quam confinariis respi­rationis imperavit necessitatem, regno autem salubria ineundi consilia ad evo­candos mox undique libertinos, qui cum ducibus suis improborum audaciam réprimèrent. §• 3. Expeditio regnicolarum contra rebelles. Quarta Martii dissipatis utcunque nubibus, cum serenior coeli faciès rediret, conspiciuntur sensim turmae equitum urbi Zagrabiensi appropinquare e regni libertinis conflatae, armis necessariis perbelle instructae, quibus mox de aerario publico tarn nitrato pulvere et stratagematibus quam plumbeis glandulis in om­nem eventum provisum fuit. Quingenta circiter capita numerabantur militiae regni nomen adeptae, cujus ducem vicebanus Joannes Rauch sese declaravit, cui complures e regni proceribus accesserunt, quos inter dominus Raffay prae­cipuum obtinebat locum. Dies 6-a Martii ad movendum contra seditiosos prac­figitur. Hac igitur summo mane princeps civitatis montis Graecensis e regione domus regnicolaris milite destinato repletur, distribuuntur turmae in ordines, instructio praelegitur. Tum conscensis equis primus graditur vicebanus, ante se habens duos tubicines, qui per intervalla progressionis militaris signa edebant. Sequuntur proceres, dein libertini servi quamlibet lineam explentes. Ad specta­culum urbs utraque regia et capitularis effussa est, fausta quaeque novo ex­ercitui precata. §• 4. Successus expeditionis regnicolaris. Vix dum ad proximum, in quo nobilitaris habitatio in cineres abiit, per­ventum est locum, conspecto insolito adventantium apparatu, panicus ream plebem obruit timor. Ergo quos acrius sceleris conscientia urgebat, in fugam spem salutis collocantes per avia et dura loca dilabuntur horumque exemplum

Next

/
Thumbnails
Contents