VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 231
231 pars reliqua seditiosorum per alias possessiones dispersorum arripit, nihil enim, ut diserte tune patuit, ruricolam exanimare magis potest. Pauculos solum viros mulieresque, qui et alias ad sarcinas remanserunt atque a culpa aberant, in mapalibus suis reperit militia regnicolaris. Quid autem illa ? Hic jam mirare et ducis mandata et procerum consensionem et militiae totius obtemperationem. Rusticos, qui plurimum peccaverunt, dilapsos esse norunt. Unicus Jankovichianus spanus cognomine Radovich ut supra memoratum est, terriculorum in manus delatus est, moxque quadrifariam dissectus in totidem furcis per contigua loca erectis spectaculo expositus audaciae praemium accepit ; dein autem in omnes, qui domi adhaeserant velut ipsi etiam complices fuissent, saevitum est. Multi absque omni discussione partim trajecti, partim colo fracto suspensi obvias arborum frondes occuparunt, tum vero ad spolia et praedas conversio facta ac loco profugorum rusticorum in equos illorum, boves, vaccas, sabellicos obtemperans mites grassatus est et quod quisque rapere, abducere poterat, suum reputavit. Haec videlicet exercitus fuit regula per loca singula, quae incendio conflagrarunt, ita tarnen, ut quod melius ac pinguius de pecude videretur, duci et proceribus cederet. Praedis his ac direptionibus quinque admodum dies insumpti sunt, animalium omnis generis multitudo velut justissima belli spolia quotidie per Zagrabiam ultro commeabant. Cum vero nihil superesset, quod rapi amplius posset, victrices copiae unde egressae sunt, ovantes revertunt pacem omnibus anunciantes, seditionem difflatam esse, tranquilitatem magnis sudoribus procuratam, quid vero quisque de misera plèbe decerpserit, alto tegebatur silentio. §. 5. Domini terrestres bona afflicta revisunt. Sparsa ubique tranquilitate per militiam regnicolarem comparata plerique domini terrestres, quos seditiosorum furor dissipaverat, ad bona sua postliminio se recipiunt. Vident busta, contemplantur taciti effrenatae plebis insolentiam. At multo majore defiguntur admiratione, dum oculis usurpant, quae audition e acceperunt, vulnera praedis suis a militia regnicolari ad tutandum — si superis p'.acet — convocata acerbe inflicta. Desunt animalia colendis agris, desunt instrumenta rustica, secures, ligones, aratra, occae et similia, quae regnicolaris miles aut diffregit aut disjecit, aut pretio obvio ad se derivato distraxit. Multi ipsis vestimentis se spoliatos querebantur, ut adeo reductis omnibus in calculum possessionibus cum primiš domini comitis Joannis Pattachich, Jankovich, Pongracz, Kassnyar etc. multo plus cladis a militia regnicolari quam a tumultuantibus rusticis illatum fuisse, compertum fuerit. Quae rerum calamitas a pluribus discussa est et in lucem protracta, ipsi tandem reginae Mariae Theresiae perspecta ac testata est. Unde pro mensura incredibilis suae providentiae ac justitiae commissionem regiam illico in Croatiam decrevit, cujus interesset et seditiosos subditos pro merito plectere et nobilium damnis quacunque ratione subvenire.