VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 229
229 dissitis id ipsum severa praeceptione ordinavit. Res mira! tot inter onera maxime stupa displicuit; hanc mulieres Erdödyanae abnuere, mariti earum aperte exsecrari ac, ne forte a Raffayanis subditis velut operis ducibus revinci alii possent, cum illis consilia conferunt ad obsistendum ; momenta adducunt suamque in sententiam pronissimos obtinent. Degebat eo tempore in vicino bono suo Preseka Franciscus Domianich et quidem nobilis ac litteratus, simul tarnen turbulentus ac seditiosus, cui nihil aeque volupe erat ac alienis pasci discordiis. Eum igitur quidam ex subditis tam Raffayanis, quam Erdödyanis consilii causa adeunt, innovationem gubernii dominalis minutim exponentes. Reprobat hanc ille, initiis resistendum esse suadet, additque praeterea, si opus fuerit, confinarios Crisienses illis adfuturos, cum ipsi etiam jugi novi per offlciales dictati impatientes esse dicantur. Sic animati abeunt oratores. Post discessum eorum Domianich arrepto calamo sine mora ad offlcialem confinii Crisiensis, cognomine Ljuboievich sibi notum et ob privatas generali Peek dissensiones ad tumultandum pronissimum dat litteras significans, nunc esse tempus jugi excutiendi, nunc generali sui incommodandi, adjutorio fore totum dominium Erdödyanum, alioquin contiguum, imo alios etiam per Croatiam subditos, utpote a suis passim dominus nimiopere gravatos. Quid fit? §• 2. Progressus rebellionis. Subditi Erdödyani cum Raffayanis a semine per Domianich jacto opimam sibi spem polliciti concludunt, imprimis dimensa stuparum a domino Raffay distributa Vulcano consecrare, dein curias nobilitares, quotquot potuerunt, cum pertractis clanculum in societatem alienis subditis in cineres redigere, ac demum, si occasio ferat, interemptis terrestribus dominus in plenam sese asserere libertatem. Puncta haec plebs rudis ambabus excipit ulnis, spani plerique dominales audaciae stimulos addebant, praesentiam suam et aufhoritatem usque ad exitum rei spondentes. Igitur die 24-a Februaru anno 1755. festo nempe S. Mathiae Apostoli subditi Raffayani in Dubovecz summo mane cremato, vino ingurgitati jubent uxores suas stupas sibi ad nendum créditas ad dominalem curiam reportare; reportatas succedunt, ac simul tecto curiae ignem injiciunt, quae una cum allodio, adsitis Stabulis ac haris intra brève tempus in auras abivit. Audito et viso, velut classico rusticani tumultus, confestim ex omni late vicinia turbae seditiosorum convolant, factum approbant et unitis animis pari furore per alia nobilium habitacula grassantur, ut adeo intra quatriduum 28 curiae nobilitares, quae muratae non erant, incendio exhaustae sint. Confinarii porro Crisienses hoc ipso tempore aufhöre Ljuboevich quatuor officiales crudeli manu trucidarunt, minati paria aliis, si quis factum improbare auderet; jamque in eo erant, ut centuriae aliquot rusticis se jungerent, ac civitatem quidem Zagrabiensem primum, dein Crisiensem ac Varasdinensem ferro et igne devastarent. Haec ipsa vero nova tragica primus Zagrabiam attulit Franciscus Domianich ore quidem facinora ejusmodi condemnans at animo eo intento, ut hominum desuper sensa exploraret, tumultantibus referenda.