VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 175
175 ciuesqüe eiusdem infra denotatis libertatum prerogatiuis more ciuium Grecensium perpetuis temporibus gratulentur. Ita videlicet, quod quadraginta marcas, solummodo in vsuali moneta et pro tempore currenti, marcam quamlibet cum quinque pensis computando, in die strennarum et non ante neque post, ipsiciues per nuncios suos précise et absque interpellacione qualibet nobis mittere et soluere pro censu annuo teneantur. Condiciones itaque et libertates hospitum seu ciuium in predicta ciuitate habitancium et conueniencium tales habeantur: Quod quicunque ciuis alium ciuem vituperiis oprobriis aut contumeliis offecerit, si inde ćonuictus fuerit, leso decem pensos, in communes expensas-centum denarios soluat, qui si post trinam correccionem se non emendauerint, rebus omnibus in commune applicatis, tamquam infamis de ciuitate turpiter expellatur. Si quis eciam alapam alteri dedcrit, vel per crines maliciose traxerit, eandem penam paciatur. Si vero hoc iudice sedente pro tribun ali, vel alias vbicumquc in eius conspectu perpetrare presumpserit, pena dupli plectatur, quod si hoc' in persona iudicis vel cuiuscumque sui assessoris attemptauerit, decem marcas vsualis monete pro pena exoluat, quod si soluendo hon fuerit satisfactum, manum amittat. • Si quis vero cultello, gladio, làncea aut sagitta, .vel aliquo talimodo alium wlnerauerit; et wneratus sine ' defectu membrorum resanatus fu u . erit, medico lesi satisfaciat et leso viginti quinque persas, quinque vero ad vsus ciuitatis persoluat. Si vero in'aliquo membrorum debilitatus fuerit, medico lesi satisfaciat et leso decem marcas, et ad vsus ciuitatis duas marcaš persoluat. Si quis vero hominem interficerit et affugerit due partes rcrum suarum cédant parentibus occisi, pars tercia ciuitati; si autem captus fuerit, secundum consuetudinem de ipso vindicta sumpmatur, nisi quis in ludo sine premeditata malicia aliquem interficerit; in hoc enim casu centum pensas cognatis interfecti, vigintivero pensas ad communes vsus refundat interfector. Cui si facultas non suffecerit ciuium arbitrîo relinquatur. Item si quis de extraneis intrans ciuitatem, siue in vico, siue in domo, siue in foro similia vt supra nötatum est, perpetrauerit, per iudicem ciuitatis iudicetur et eisdem penis subiaceat condempnatus. 1 Si vero ex incolis ciuitatis aliquis siue extraneus infra terminos ciuitatis in furtu, vel latrocinio deprehensus fuerit, per iudicem ciuitatis puniatur. Item si quis extraneus aliquem de ciuitate in causa pecuniaria vel Ülata iniuria voluerit conuenire coram iudice ciuitatis conueniat, et nülla causa ad duellum iudicetur sed per testes et iuramenta terminetur, siue sit cum extraneis siue cum indigenis, et quod ipsi testes iurati in deponendo testimonio sigillatim 1 et singulariter examinentur; testes autem eiusdem libertatis et condicionis cuius sunt isti assumpmantur eodem modo, siue extraneus inueniat apud incolas, siue incola apud extraneos equm, bouem aut aliquas res furtiuas, semper testes vt supradiximus producantur. Item ciues de predicta ciuitate nullius iudicio, nisî iudicis ciuitatis astare teneantur, quod si iudex suspectus habebitur et actor legitimam causam recusacionis allegauerit, conuoeatis omnibus maioribus ciuitatis, ipso iudice présente negocium decidatur, de quorum sentencia si adtiue contingeret dubitari, et actor inportunus eos ad regiam citauerit presenciam, solus iudex pro aliis omnibus ad regem ire teneatur. Eodem modo pro quacumque causa iudicem ciuitatis et ciues, vel ciues solos ad regiam presenciam quis citaret, 1 In transumpto Sigismundi regis „singillatim".