VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 176

176 non tenetur ire nisi solus iudex ciuitatis. Et si aliquis aliquem ciuem, vel ciues non requirens antea a iudice ciuitatis iusticiam sibi fieri, ad regem citauerit pro illo vell illis, iudex ire tenebitur et ei citator refundet expensas. eo quod con­tempta auctoritate regalis priuilegii sibi cogniti, irrequisito iudice ciuitatis fati­gabit eum frustra laboribus et expensis; ciues autem liberam habeant vndecumque voluerint eligendi facultatem iudicem ciuitatis, nobis presentaridum, et mutandi eundem annuatim; plebnaum eciam qui eis vtilis fore videbitur eligant in eccle­siam eorundem pro sue arbitrio voluntatis. Sane si quis in calumpnia vel falso testimonio manifeste conuictus fuerit, vel eciam deprehensus. nec in iudicem nec in eius assessorem seu consiliarium deinceps admittatur. Item si quis de ciuitate sine berede decesserit, de rebus suis mobilibus liberam habeat cui­cumque voluerit disponendi facultatem, res vero inmobiles et domos, curiam, vineas et hedificia suorum conciuium habito consilio, vxori sue, vel alicui cognatorum suorum retinquat; ita tarnen, quod nec per ipsum nec per vxorem, nec per cognatos a iurisdiccione ciuitatis possit alienari, seu eximi vel auelli. Item si quis intestatus decesserit et nec vxorem, nec filios, nec cognatos habuerit, due partes rer.um suarum per viros fidedignos ad hoc consilio conciuium dé­putâtes, pauperibus et ecclesie eiusdem ciuitatis distribuantur, tercia vero pars ad vtilitatem ciuitatis reseruetur. Item statuimus quod in eadem ciuitate forum so­lempne in ebdomada videlicet die lune celebretur, et prêter hoc forum cotti­dianum, cottidie habeatur. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem présentes eisdem concessimus litteras nostras priuilegiales pendentis autentici duplicis sigilli munimine roboratas. Datum per manus venerabilis in Cristo patris domini Nicolai, dei et apostolice sedis gracia archyelecti confirmati Co­locensis, aule nostre cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini millesimo trecentesimo, quinquagesimo sexto, pridie nonas nouembris, regni autem nostri anno quintodecimo. Vencrabilibus in Cristo patribus dominis, Nicolao Strigo­niensi, locique eiusdem comité perpetuo, Vglino Spalatensi, archiepiscopis, Ni­colao Agriensis, Demetrio Waradyensis, Nicolao Quinqueecclesiensis, Transiluana sede vacante, Colomano Jauriensis, Johanne Wesprimiensis, Stephano electo confirmato Zagrabiensis, Thoma Chanadyensis, Mychaele Wachyensis, Petro Boznensis, fratribus Thoma Syrmiensis, Stephano Nitriensis et Blasio Tiniensis ecclesiarum episcopis, ecclesias dei féliciter gubernantibus. Magnificis viris Nicolao Konth palatino et iudice Comanorum, Cykou magistro tawarnicorum nostrorum, Andrea woyvoda Transilnano, comité de Zonuk, comité Nicolao iudice curie nostre, Nicolao bano de Machow, magistro Leustachio comité Sy­migiensi, Albensi et Tolnensi banatum tocius Sclauonie tenente, Leukas dapi­ferorum et pincernarum, Dyonisio agazonum et Thoma ianitorum nostrorum magistris, et Symone comité Posoniensi, aliisque quampluribus comitatus regni nostri tenentibus et honores. Originale membraneum, parum exesutn. Dépende! viridis zona sericea absque sigillo. In archivo reg. et Hb. civitatis Koprivnicae.

Next

/
Thumbnails
Contents