VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 141

141 Simonis Quinqueecclesiarum episcopi, Mathei vesprimensis episcopi, Georgii georensis episcopi, Sixti waradiensis episcopi, Fulberti collocensis episcopi. Comitum vero : Johannis palatini comitis, C ledini, Marci, Saldi, Saunici, Ugarani, Theobaldi, Jandini et quam plurium aliorum. Dalmatino­rum episcoporum etiam asserentium et testificantium, per quorum testimoni­um probavit predictus presul, dicta arbensis ecclesia semper ita habuisse: Crescencii spalatensis archiepiscopi, Anastasii thiniensis episcopi, Johannis tragurensis episcopi, Boni albensis episcopi, (Mar)ci Jadrensis episcopi, Dominici vegliensis episcopi, Petri absarensis episcopi, et generalis domini regis curie. Et ut hoc Privilegium ratum et stabile perpetuo maneat, nostro iubcmus si­gillo imprimi atque roborari. Simon quinque ecclesiensis Matheus vesperensis Georgius georensis Sixtus varadensis Fulbertus colocensis, cum cctcris Hungarie episcopis. Comités vero majores omnes hoc. idem juravere, quorum paucorum nomina scio. Hi sunt: Johannes palatinus Cledinus Marcus Saulus Saunicus Uguranus Theobaldus Jandinus et multi diu, quorum nomina aut nun­quamscirc curavi, aut si scivi, in me­moria non habeo, quorum si omnium scirem ctvellem ponere nomina, in altum nimium nostra turgesceret pagina. Nam prêter regem et episcopos, et comités magnos iuravere hoc idem et multi centurionum. Ille enim, qui provinciam Dalmacie subesse régi disposuerat se­curus esse volebat per multas, et mag­nas personas, sibi, suisque successori­bus, et eorum heredibus, antiquam fore debere libertatem. Ad memoriam vero tante confirmationis tres cruces aureas dedit rex, supra quas, et prout supra explicavimus, confirmaverat. Unam videlicet iaderensi, aliam spalatensi, tertiam arbensi, simul quosque nobiles provincie ad se vocavit. Hac ergo se­curitate pace firmata, simulque terra tota per circuitum pervisa, rex regres­sus est in Ungariam. Iz ove prispodobe slijedi : a) da je pisac ovu bilješku crpio iz Kolomanove povelje od god. 1111., jer pisca ostavlja pamćenje, kad nabraja imena prisutnih nehrvatskih dostojan­stvenika, baš tamo, gdje rapska povelja prestaje da nabraja ( Jan­dinus, ct multi alii, quorum nomina aut nunquam scire curavi, aut si scivi, in memoria non habeo ....);

Next

/
Thumbnails
Contents