VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 140

140 suas parochias, juppam sub alpibus suis cum terminis, a Castro latine Mu­rula vocitato, sclavonice autem Ste­niçe, usque ad flumen Coprive, Cis­sam suis cum terminis, juppam Lice, juppam Buçcani et Boçaçchi sicut semper habuisse per Privilegi­um Cresimiri regis et idoneos tes­tes, quos Paulus eiusdem ecclesie pre­sul induxit, cognovimus; decrevimus quoque, ad honorem et dignitatem illius ecclesie, investituras tam ecclesiarum, quam episcoporum et abbatum absque regis consilio, quemadmodum fuisse proba­vimus, fieri debere. ' Postea necessarium duximus cum utriusque regni universo consilio, ut qua libertate fruuntur clerici Hungarie, fruanhir et clerici Dalma­cie, scilicet, ut qualiscunque potentie sigillo non constringantur, sed solo episcoporum et archidiaconorum suorum sigillo, et indicio lege canonum cogantur et iudi­centur. Hoc modo vero: Decimacionem quem admodum in Hungaria accipiant. Prestaldus regis cum prestaldis episcoporum ex deci­matione episcopi ipsi accipiant deci­mam partem, ex qua prestaldus regis dimidiam partem illius decimationis accipiat; prestaldi vero aliam dimidiam cum curiali comité sui episcopi per medium dividant, et sic curialis comes dimidiam sibi habeat, prestaldi vero aliam dimidiam inter se dividant. In­dictione IV. Datum est hoc Privile­gium dicte arbensi ecclesie per manus venerabilis Laurentii strigoniensis archiepiscopi, perpetuo ex concessione Colmani regis Ungarie, Dalmacie atque Chro­acie, in presencia suorum episcopo­rum ac comitum, quorum nomina hec sunt: Marcelli waccensis episcopi, quatur evangelia, pâtre meo G(regorio?) episcopo anitente, manu confirmavit propria. Videlicet: ut antiquam Dalmatie li~ bertatem, in nullo unquam deberet fraudare, nec episcopum, uel prima­tem aliquem nisi ab eorum velle elec­tum Ulis dare confimareue. Deinde hoc idem similiter supra sancta quatuor evangelia iuraverunt : Laurentius strigoniensis archiepiscopus Marcellus vaciensis episcopus

Next

/
Thumbnails
Contents