VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 137
137 velja Stjepana II. iz godine 1124., kojom Spljećanima, isto kao t Trogiranima, potvrdjuje Kolomanom podijeljeni privilegij 1 , a za Spljet preko toga pridodaje, kako se čini, nove trgovačke povlastice. 2 Prvi dio spljetske povelje skoro jednako glasi kao i Kolomanova trogirska; možemo dakle ovu uzeti za karakteristični primjer jednako za Spljet kao i za Trogir. Kolomanov privilegij od godine 1108. Anno dominice incarnationisM.CVHI mense V. die XXV. anno XII. regni mei. Ego Colomanus rex Ungarie, Croatie atque Dalmacie iuro super sanctam erucem vobis Tragurinis meis fidelibus civibus firmam pacem ; mihi et filio meo aut successoribus meis tributarii ne sitis ; episeopum vero aut comitem quem elerus et populus elegerit ordinabo, et lege antiquitus constituta vos uti permittam, preterquam introitus portus civitatis de extraneis duas partes rex habeat, tertiam vero comes civitatis, decimam autem episcopus. In civitate quoque vestra neminem Ungarorum, vel alienigenarum habitare permittam, nisi quem voluntas vestra expetierit. Cum autem ad vos coronandus aut vobiscum regni negotia tractaturus advenero, nemini civium vis inferetur domorum suarum, nisi quem dilectio vestra susceperit. At si forte aliquando dominium meum aliquem aggravare videbitur, et alias ire voluerit, secure cum uxore et filiis et familia et omnibus suis quoeunque sibi placuerit eat. Prispodobimo li ove sigurne stare ćemo vidjeti, da sasvim površno govori Toma u XVII. poglavlju opisuje ratne priprave Spljećana, pa onda nastavlja: Cum ergo sic aliquantum temporis pertransisset, intellexerunt tandem per internuntios homines esse christianos et quod rex vellet cum eis benigne agere, si se eius ditioni adhuc pacifiée subiugarent. Tune Spalatenses inter se facto consilio miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomanum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit petitionibus, quas Spalatenses fecerant, pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iuravit rex cum suis principibus omnia firmiter observare. Postera vero die iuraverunt Spalatenses : primo quidem maiores, deinde iuniores, postea vulgus omne : ut Colomano régi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fidèles omni tempore permanerent. Tune rex civitatem ingressus valde honorifice a clero et populo susceptus est. Et ea die procuratione affluenter a communi suscepta, confectisque ac traduis immunitatis privilegiis, profectus est. Inde antem pertransiens venit Tragurium et deinde Jaderam, a quibus civitatibus simili exemplo susceptus, fecit eis libertatis Privilegium. Et sic in Ungariam est regressus anno domini millesimo centesimo tertio. izvore sa pripovijedanjem Tominim, to i ob onim važnim ispravama, koje se 1 Kukuljevié Cod.-dipl. II. pag. 25. 2 Ibidem pag. 35.