VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 261

261 paterne et materne successionis; et alias suas possessiones, quas idem presbiter Domigna lucratus fuit et nobis dereliquit per suum testamentum et etiam in­simul inter nos predictos heredes sortiti sumus, secundum sententiam domini comitis supradicti et suorum iudicum et curia, nos rationabiliter habere debemus et super hec etiam cum nobiscum inssimul dimissimus in iudicibus arbitris, videlicet : in Micham de Mataffaro atque Tadeo Contareno, de pari consensu et unamini voluntate, ut secundum quod ipsi sententiarent atque diffinirent inter nos de predictis bonis, ita ratum et iirmum permaneret sub pena librarum 'X* denariorum venetorum paruorum pro unoquoque nostrorum. Qui iudices arbitri et amicabiles compositores, auditis et intellectis questionibus et rationibus am­barum partium nostrarum, difinierunt et sententiauerunt, quod omnia bona condam presbiteri Domigne, uocati Anime, que sortita inter nos suprascriptos heredes et filios suos erant, secundum breuiarium et sententiam predicti domini comitis, in nobis libéra a te et ab heredibus tuis permanere deberent in perpe­tuum, et nos deberemus dare tibi unam buttern et unam tinam et unum guarna­çonum inuestitum, et libras • III • de parvulis pro cotta • I • uxoris tue, que idem presbiter Domigna tibi ad mortem suam promiserat; et sic tu pariter nobiscum contentus fuisti: unde, nescimus quid petis a nobis, tibi respondere debemus. Signum Creste de Tarallo. Et ad hec ipse Iuanne respondebat: nolit Deus. Vnde nos comes superius no­minatus cum nostris iudicibus et curia, visis et auditis questionibus, alegatio­nibus et rationibus partis utriusque, ac interrogatis et examinatis predictis iudicibus arbitris, per quos inuenimus ita fuisse, ut superius est expositum, habita deliberatione consilii, omnes unanimiter et concordes confirmauimus per nostram diffinitiuam sententiam et ratifficauimus sententiam predictorum iudicum arbitrum, ut superius est expensum, inponentes in perpetuum silentium dicto Iuanno, fratri domini Anime, et suis heredibus de predictis bonis olim predicti presbiteri Domigne, Anime uocati, que inter predictos heredes suos sunt sortita secundum nostram sententiam, ut in eorum breuiario continctur. Et sic super huius nostre sententie diffinitionem dedimus in pristaldum Johannem Lemesci, nostre curie tribunum, ad hec omnia et singula totaliter perconplenda. Et ego dictus Iuanne tribunus et pristaldus auctoritate officii mihi comissi feci tibi Iuanno fratri do­mini Anime a suprascriptis heredibus et filiis illius presbiteri Anime dari dictas res, videlicet: butem et tinam et guarnazonum inuestitum et libras tres dena­riorum paruorum, ac suprascripta omnia esse vera testifficor in salutem anime mee coram testibus suprascriptis. Dr. Luka Jelić. (Nastavit će se.)

Next

/
Thumbnails
Contents