VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 256

256 Beiieuegne Eodem die (No. LXXXI.) presentibus Nascio plebano sancti filii Stephani et Martino plebano sancti Michaelis et aliis. Fatemur per Rumanoli hoc puplicum instrumentum nostrum Blace Peliparius ciuis Jadere de Rimano e t Poue(r)srone filius condam Chranci de Propiço habitator Jadere, s- quatenus promittimus et tenemur tibi quidem Benevegna filio Ru­manoli de Rimino navalerio nostro libras viginti duas denariorum venetorum paruorum, ubicumque aplicueris in marcia Deo dante cum nostra barcata dicta Vragia soluas in terram absque omni periculo. De quibus suprascriptis denariis libras duodecim tibi debemus dare pro pretio tuo primo de marinariça tua et libras decem nobis in pecunia numerata in civitate Jadera nobis mutuasti ad expensandum in servitio et utilitate dicte nostre barcaçe; quas volumus quod vadant tibi investite ad nostram fortunam in qualicunque mercimoniari volueris contigerit in dicta nostra barcaça ad tuam voluntatem, et hoc cum nostris he­redibus et successoribus tibi et tuis heredibus et successoribus attendere et obseruare promittimus sicut superius est notatum, sub pena dupli et omnium expensarum quas in curia vel extra feceris hac de causa, super nos et omnia bona nostra presentia et futura, omnibus cápitulis exceptione et ... . remotis et ad quem nostrum te tenere uolueris de predictis omnibus obligamus in so­lidum pacatori . . . LXXXIII. 1289. Julii 22. Reformatio consilii rogatorum Jaderae, quod Nicola quondam Dobri de Begna a censu pro scopulo Surcarola liberatur. No. 1. p. 1. Die • X • exeunte Julio, presentibus Bette de Petrigna et Iuanne Breviárium c j ß L emesc i 0 Jadrensibus et aliis. Cum coram nobis Jacobo Teopulo , _ 11 comité Jadere suprascripto, sedente ad placita audienda et diffi­de Bene . . . . nienda cum nostris judieibus et curia, nata esset questio per aduo­catores nostri comunis Jadere super Nicolam condam Dobri de Begne a[c] ciuem Jadere de vno suo scopulo, ipsius Nicole plantato vitibus, quod sco­pulum vocatur Surcarola et [fuerat] olim magistri Stephani de Orlando; et quoniam aduocati ipsius comunis Jadere dicebant, ipsum Nicolam non soluisse quaftuor] ampullas uini pro censu ipsius scopuli, postquam ipsum émit ab he­redibus olim dicti magistri Stephani de | Orlando, nos] prenominatus comes Jadere ipsum scopulum per nostram sententiam recepimus in comuni Jadere pro dicta causa et census non solutos per aliquos annos elapsos, licet de quan­titate ipsius census non foret bene reperta veritas coram nobis. Quibus sic peractis prenominatus Nicola coram nobis et nostra curia venit pluries con­querere de ipso scopulo suo, ostendens, quod ipsum scopulum pro libris • CCC • denariorum venetorum paruorum emerat ualde carum a predictis heredibus condam suprascripti magistri Stephani de Orlando et quod ipse scopulus non valebat tantum, quantum soluerat pro ipso; secundum quod ostendebat coram nobis per sua puplica instrumenta. Vnde suplicabat nobis, quod super ipso negotio procedere dignaremur secundum voluntates et discretionem nobilium et bonorum hominum de consilio Jadere. Nos autem prenominatus comes Jadere, videntes petitionem dicti Nicole esse dignam, rationabilem atque iustam, fecimus congregari consilium rogatorum Jadere, in logia domus nostri comitatus ad sonum campanae et uoces preconum, ut mos est; in quo vero consilio rogatorum

Next

/
Thumbnails
Contents