VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 257

257 Jadere predicta questio fuit proposita et uentílata, tam pro comuni Jadere, quam pro parte dicti Nicole ; et uisum fuit predicto consilio rogatorum, quod preno­minatus Nicola jus habebat in ipso scopulo et emerat ipsum valde carum ultra etiam quod ualebat, sicut patebat per sua puplica instrumenta; et quod malum erat et inconüeniens ac iniquum et contra Deum et rationem, accipere sibi taliter predictum scopulum suum et ipsum ponere in comuni Jadere. Vnde facto partium .... et ballottas captum fuit et firmatum per predictum consilium ro­gatorum Jadere et per maiorem partem [ipsius], quod ipse Nicola cum suis heredibus et successoribus habeat et habere debeat libère et perpetuo predictum scopulum nunc et Semper, absque aliqua impeditione et contradictione comunis Jadere siue alicuius persone, et ipse Nicola cum suis heredibus vel successo­ribus teneatur dare comuni Jadere perpetuo annuatim ad festum sancti Laurentii martiris de mense Augusti dimidium modium boni vini pro censu dicti scopuli. Quam vero reformationem suprascripti consilii rogatorum Jadere nos preno­minatus Jacobus Teopulo, comes Jadere, cum nostris judieibus et curia, per nostram diffinitivam sententiam confirmamus et ratifficamus, dantes super hoc in pristaldum virum nobilem Bogde de Laurechna de dicto consilio Jadere, ad predicta omnia taliter perconplenda. Et ego prenominatus Bogde de Laurechna, pristaldus super hoc per predictum dominum comitem constitutus, omnia su­prascripta vera esse testifficor [in salutem] anime mee coram testibus suprascriptis. LXXXIV. 1289. 22. Julii. Presentibus Damiano de Miligosto Jadartino, Martino Samitario de Venetiis et Gabriele Caligario de Venetiis et aliis, Bonacursius Circlarius de contra|ta] sancti Probuli de Venetiis facit et constituit Fredericum Galidarium de Venetiis habitatorem Trani procuratorem suum in Besti et Trani. No. 2, p. 2. LXXXV. 1289. 22. Jiilii. Presentibus ut supra (LXXXIV.), Fridericus Galidarius émit bigas ducentas circulorum a Bonacursio pro pretio librarum • L • denariorum venetorum paruorum. No. 3, p. 3. LXXXVI. 1289. 22. Julii. Presentibus Francisco de Catarino et Blascio Boni Ja­drensibus et aliis, Marcus de Spaurasci, ciuis Jadere, cum consensu et volun­tate Jacobi Çadulini et Iuanni de Cernuco, ciuium Jadere, vendit Johanni Se­neso, habitatori in Flumine, unam barchaçam completam, cum omnibus suis cordis, honeratam lignamine, et cum ipso lignamine et cum batcllo, estantem in portu Jadere, que cognominatur Sanctus Nicolaus, pro libris quingentis septua­gintaquinque denariorum venetorum paruorum. No. 4, p. 2. LXXXVII. 1289. 22. Julii. Presentibus Petro Desse de Mira et Georgio Rubeo mu­rario Jadrensibus et aliis, Johannes filius Cresti de Micusso civis Jadere cum assensu Scumese uxoris sue, filie condam Dobri Çaçalupi, comittit Francisco 17

Next

/
Thumbnails
Contents