VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)
Strana - 255
adueríat, caperent et abstulerent vinum tui Miche, filij Petri Lombardi ciuis Jaderensis, quod portat Andreas fráter Grisanni de Nona in barca Mathei Marangoni de Segnia ad nabulum, quod vinum sunt in duodecim vasellis tuis et creditur esse modios centum de vino, vel etiam alii cursarii de Istria impedirent in ipso itinere dictum tuum vinum et vasellos, in quantum ipsi pirati suprascripti te dapnifficarent de dicto vino et vasellis, ut ego suprascriptus Johannes de Fraruitte tenear tibi restaurare in tantum ac te predictum Micham obligo me a predictis cursaris de dicto vino et vasellis indempnem obseruare, quod ipsum • vinum pro dictis cursaris super me leuo usque Segniam, super me et omnia bona mea presentia et futura. LXXXI. 1289. Martii 24. Charta excalumniationis inter Manfredum et Rogerium, filios quondam Friderici Mustacii de Apulia, et Simeonem de Michèle, plebanum s. Petri Veteris, de coquina adhaerente ad murum civitatis Jaderae. No. 262. p. 79. Die • VIII • exeunte Marcio, presentibus presbitero Marino de Simeonis Qualisio et Gregorio de Karlaco Jadrensibus et aliis. Fatemur nos pîebani nam q Ue Manfreda et Rugerius fratres, filii condam Frederici Mustacij sancti Petri ' . de Apulia, habitatores Jadere, quatenus habuimus et in nobis plene vetens. r n r recepimus a te quidem domino Simeone de Michèle, plebano sancti Petri veteris de Jadera, libras quadraginta denariorum venetorum paruorum, occasione qua per comune Jadere fuerunt nobis dirupatum muros nostre quoquine, et ut non deberemus adherere ad murum civitatis Jadere, quam quoquinam et domum nostram tu patri nostro vendidisti usque ad murum civitatis et eam debeas excalopniare per nostram cartam emptionis eius, unde te non valendo quod dirupatum fuit et dimissum per viam puplicam de ipsa nostra quoquina excalopniare fecimus dapnum nostrum extimatione proborum hominum ex utraque parte nostrum positorum libras quadraginta denariorum paruorum et ita fuit sententiatum nobis per virum egregium dominum comitem Jacobum Teopulum, dudum comitem Jadere, et eius curie, ut nobis deberes restituere et solvere dicte pecunie quantitatem secundum predicta, quam nobis plene soluisti. [Unde?] si aliquo tempore nos vel heredes nostri aut futuri in dicto loco diruppato et diviso per viam comunis aliquod edifficium faceremus de muro .... aderemus ad eum murum civitatis et possideremus dictum locum dirupatum in nostram utilitatem cum edifficio eo facto siue quoquo modo sine impedimento ipsius comunis Jadere, ut cum nostris heredibus et successoribus tibi vel tuis heredibus et successoribus teneamur, permaneamus et obiigamur reddere, dare atque solvere predictas tuas libras quadraginta denariorum venetorum paruorum, quas a te recepimus; que vero domus nostra suprascripta posita est in Jadera in confinio sancti Petri de Ar . . . . ita de borea iuxta viam comunis, de austro murum civitatis Jadere, et de trasversa iuxta domum Cathone uxoris condam Miche de Karnafaro, et de quirina iuxta domum Bogdanne Peliparii. LXXXIL 1289. Martii 24. Blace Peliparius et Poversrone quondam Hranki de Propizo dant chartám securitatis Benevegnae Romanoli de Ariminio, navalerio suae navis Vragiae. No. 263. p. 79.