VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)
Strana - 211
211 exigi solitis eorundemque legalitate, vel illegalitate ; in quibus fit mentio denariorum banalium. Autographum membraneum sub nro. 5. 1359. 29. Augusti. Vissegrad. (1377). Privilegium Ludovici 1. regis super eo, quod incolae regni Sclavoniae coram nullo judice trans fluvium Dravae juri stare teneantur, verum in praesentia bani, aut ejus vices gerentis respondere sint obligati, horum vero judicio non contenti in curiam regiam valeant appellari; per eundem regem 1377. 19. Februarii transumptum. Autographum membraneum sub nro. 6. 1364. 25. Februarii. (1391). Superius privilégium, regno Sclavoniae a Ludovico rege anno 1359. datum, anno 1364. appensione novi sigilli confirmatur. A capitulo Zagrabiensi anno 1391. transumptum. Autographum membraneum sub nro. 7. 1395. 31. Maii, Budae. (1402, 1. Octobris). Confirmationales Sigismundi regis praemissi Ludovici I. regis privilegii, sibi in specie exhibiti; transumptae per eundem regem anno 1402. Autographum membraneum sub nro. 8. 1398. 19. Martii. Gorjan. Nicolai de Gara, regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae bani, diploma continens attributam nobilitati Sclavoniae authoritatem eligendi et deponendi notarium; et quod comités regni ejusdem universa sigilla ipsorum judiciaria teneantur dare notario, idemque nótárius memorata sigilla de sede judiciaria minime audeat ad locum alienum asportare; comités porro sine judieibus nobilium causas judicare, litterasque perennales super possessionibus dare non possint; quod item dicti notarii et comités sub sigillo minori non plures, nisi inquisitorias, prorogatorias, ac judiciarias litteras dare queant; sub sigillo tarnen majori perpetuationes et causarum expeditiones accedentibus sigillis nobilium dare possint. Autographum membraneum sub nro. 9. 1398. (1439; 1465; 1714). Transumptum capituli Zagrabiensis de anno 1714. supradicti privilegii a Nicolao Gara regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae bano concessi; ultra hoc litterae ipsae continent in transumpto Matkonis de Thallocz, regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae bani de anno 1439. et Mathiae I. regis de anno 1465. super libéra protonotaru electione regno elargita privilégia. Autographum in charta sub nro. 10. 1406. 25. Septembris. Agriae. (1470). Mandátum Sigismundi regis ad Hermanum Cilliae et Zagoriae comitem, totius Sclavoniae banum et cpiscopatus Zagrabiensis gubernatorem, ut décimas juxta normám per Eberhardum condam episcopum observatam exigi faciat; transumptum per Blasium Magyar, regnorum Bosniae, Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banum 1470. Autographum in charta sub nro. 11. Circa a. 1416—1418. Diploma Hermani Cilliae comitis, Sclavoniae bani, "jam fere illegibile, continens factas in generali regni congregatione constitutiones adversus invalescentes per recessum Sigismundi regis ex regno Hungáriáé depraedationes, spolia et oppressiones ; ubi inter caetera constituitur, ut pro comitatibus Crisiensi, Zagrabiensi, Varasdinensi et de Veröcze, totoque regno Sclavoniae non nisi quatuor octavae videlicet Paschae, Georgii, Petri apostoli et Epiphaniarum