VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 212

celebrentur; praeterea contra ejusmodi violentos insurrectio fiat generalis cum gentibus et singulis singulorum peditibus; imo si vicebanus in his negligens esset, ut ad bona sua ubilibet habita irruant, eademque octo diebus possideant, tum vero damnificatis consignent. Positi etiam fuerunt in diversis locis octo vigiles, qui ob viciniam facile coadunarentur. Haec tarnen omnia usque ad reditum regis. Autographum in charta sub nro. 12. 1418. 7. Maii. Crisii. (1414, 1417, 1334). Transumptum Davidis Laczk de Zantho, regni Sclavoniae bani, anno 1418. factum continensque : 1. Statútum Sigismundi regis, anno 1414. die 25. Januarii Cremonae nobilibus comitatuum Crisiensis et Zagrabiensis exaratum, quo vi generalis decreti toti regno dati con­stituitur, ut solummodo tempore generalium congregationum in jus vocari possint. 2. Alterum ejusdem regis, „in festo Beatae Mariae Virginis" (sie!) anno 1417. exaratum statútum, quo quantas capitula in obeundis publicis muniis taxas exigere possint, constituitur. 3. Bullám a pontifice Benedicto XII. „apud pontem Sergie" 13. Augusti a. 1334. exaratam et a Sigismundo rege anno 1417. tran­sumptam, qua abusus circa suicidarum sepulturam tolluntur. Autographum membraneum sub nro. 13. 1432. 3. Februarii. Mandátum Sigismundi regis ad Hermanum Cilliae comitem et Sclavoniae banum, ne amplius occasione exaetionis et dicationis marturinarum nobiles regni Sclavoniae impositionibus, injustis birsagiorum exaetionibus et tributi panis, pullorum et cerae extorsione gravari permittat. Autographum membraneum sub nro. 15. 1434. 8. Április. Basileae. Mandátum Sigismundi regis ad universitatem nobilium comitatus Crisiensis, ut quinquagesimum nummum a rebus suis per concilium Basiiiense sibi ad bellum Hussitarum resolutum dependerent; item ut mandatis praeeeptoriis Georgii archiepiscopi Strigoniensis et ejus vicarii sigillo munitis in omnibus judieiis locus detur, cum rex ipse sigilla sua certis ex rationibus in bellicis expeditionibus secum soleat deportare. In hoc mandato juris liberae electionis regni capitanei prima mentio occurrit. Autographum in charta sub nro. 16. 1435. 8. Martii. Decretum Sigismundi regis de anno 1435. prout in cor­pore juris habetur. Autographum membraneum sub nro. 17. 1439. 3. Martii. Crisii. Determinatio Matkonis de Thallocz, Dalmatiae, Croatiae et totius Sclavoniae bani, Petri de Thallocz, Dalmatiae et Croatiae bani, Petri de Zenthlelek et Hermani de Gereben, regni Sclavoniae vicebanorum et aliorum regni Sclavoniae procerum, Crisii facta de juribus violentibus et aliis scelestis hominibus, per vicebanos, comités et judices nobilium exstirpandis ; viginti sigillis munita. Autographum in charta sub nro. 19. 1439. 11. Martii. Crisii. Diploma Matkonis de Thallocz, Dalmatiae, Croa­tiae ac totius Sclavoniae bani, in quo recognoscit universitatem nobilium regni Sclavoniae Semper et ab antiquo jure eligendi protonotarios seu sigillorum conservatores gavisam, recentioribus temporibus in hac libertate fuisse spo-

Next

/
Thumbnails
Contents