VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)
Strana - 54
In causam attractus petit ut supra. Deliberatum est. Non dari attestationis paria, sed respondeat procurator in causam attracti ad ulteriora. Haberet iam prioris attestationis simul et actionis paria. Actor uelut fiscus protestatus est contra Michaelem Kusseuich, quod in domo praetoria uehementer inuectus contra Casparum Sidnich, eidem palam comminatus fuerit coram certis personis fidedignis, inquiendo, quod si ego Kusseuich mori debuerit, neque ille mortem ulla ratione euitabit. Pro in causam attracto cum eadem qua supra protestatione prioribus suis inhaerendo negat, et ad caput se arte aliqua venefica infascinaturum esse, vel eadem scienter aliquando usum fuisse, praeter solum, quod cuneum de ligno glogh uxori suae iam defunctae et preascriptae Magdalenae formasset, nesciendo quo fine eodem uti vellet, neque ibi negotium infandum per ipsam Magdalenam et uxorem suam perageretur in contiguo fuisse, nec ulla verba consensum maleficii significantia protulisse. Quantum autem ad reliquas attestationes sibi incognitas dicit, memoratum Casparem non sufficere ad caput ipsius in causam attracti ad testimonium ferendum, quia unus testis pro nullo reputaretur, praecipue siquidem multa odia et contentiones ac praeconceptae simultates inter eosdem intercessissent, et saepe quoque per ipsum Gasparum mors eidem in causam attracto armatis manibus intentata fuisset, unde probabile est ex fassionibus potius, contra eundem in causam attractum praeconceptis testimonium tulisse. Quantum autem ad testimonium Magdalenae dicit, infamium personarum sententionatarum testimonia non valere, negat autem et ad caput compalicitatem illius sibi cum eadem intercessisse. Ubi vero dicit eundem in causam attractum annis aliquot in consortio strigarum perstitisse, et ab iis artem sanandi ac herbarum usum didicisse, similiter negat, et ad caput. Licet enim in graui infirmitate virtute herbarum alicui aliquando succurrerit, id licitum esset omnibus quibus nota est aliquo modo virtus herbarum, neque superstitionem aliquam inferi posse, hoc enim admisso plurimi, qui in eadem arte clarent, pro magis haberntur. Ubi autem dicitur eundem in causam attractum de arbore altissima per sagas praecipitatum fuisse, dicit non sibi sic gibbum evenisse, sed alia quandam infirmitate lectulo suo incumbenti, alias attestationes, si quae forant uel essent, negat iuxta quest. Kitonichi 12. cap. 6. de communi inquisitione pag. 141. Quantum autem ad petitionem torturae per procuratorem fisci allegatam attinet, dicit ean-