VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 55

55 dem iuxta jura regni non admitti, prouti patet ex eodem Kithonichio quest. 6. cap. 6. de communi inquisitione parag. Sed nostrates hisce tantum Difinitivo, Testimoniorum, Legali etc. Item quest. 8. cap. 7. non dari neque admitti vice expresso torturas, sed si aliqui alii authores eandem admittant, externarum nationum leges iidem authores praescrip­serunt, non vero regni Hungarie, qui in causarum processus siquidem leges patriae suppetant non esse admittendos, sed exteris nationalibus utendos committere. Actor prioribus suis semper inhaerendo dicit negatiue in causam attracti locum dari non debere, contra euidentes huiusmodi testes de scitu et uisu, circa unum et eundem actum per praedictum in causam attrac­tum, in quo casu non tot testes, qui iam producti essent, sufficerent, sed unicus solum, complex videlicet sufficeret, secundum praecitatos autho­res, et praesertim Martinum Debrionem, qui licet ab aliis regnis et prouinciis petitus, nihilominus hactenus tarn in regno Hungariae quam etiam hoc Sclauoniae admissus et practicatus extitisset. Quod autem ad Casparum Sidnich, qui licet iuxta praecitatum authorem tanquam secun­dus testis necessarius non esset, quem procurator in causam attracti ex odio et fassione testium fuisse dicit, id etiam admitti non debere, quia praedictus in causam attractus neque vulnere aliquo letali, neque suffi­ciente testimonio probare posset, sibi aliquando mortem minatum fuisse, quam si eidem intulisse uoluisset, dudum potuisset, quantum autem ad id ubi negaret se in consortio veneficarum fuisse, id quia saepius fassus fuisset, iam revocare non posset propriam oris fassionem; ideo illum per omnia ut supra iuxta producta et relata testimonia questioni et torturae omnino subiici debere peteret. Procurator in causam attracti protestatur solenniter super uniuersis per procutatorem fisci allegatis, signanter autem super eo, ubi dicit testi­monium Caspari non esset ad praesentem causam necessarium, quod et petit, iuxta suam confessionem pro nullo et non necessario haberi. Quan­tum autem ad solius Magdalenae testimonium 1 ) praetensum dicit: quia unius et solius personae esset, pro nullo habere debere, Martinus autem Debrio, qui unicam personam contra alteram in testimonio ferendo suîfi­cienter dicit, quia pro lege regni Hungariae nondum acceptus est, et in praiudicium legum patriae id asserat, non esse admittendum. Commune enim axioma inuoluit unus testis, nullus testis, quod, vero idem Gaspa­rus armatis manibus mortem in causam attracti intentatus extitisset, *) Continuatio ab hinc fol. 92 in folio 95. originis.

Next

/
Thumbnails
Contents