VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)
Strana - 45
189. 1740. 8. jula. U Keréstincu. Općina Cvetkovići sudbenom se presudom riješava dužnosti paziti na konje gospoštije kerestinačke i dovažati drva. Podvoze običajne ima i nadalje podavati. Anno domini 1740. die 8. iulii, in arce Keresztinecz, comitatui Zagrabiensi adiacenti, portione vero illustrissimi domini comitis Ladislai Erdödy de Monyorokerek, per me Stephanum Gudich, alias dicti comitatus vicecomitem, in revisionibus porro infrascriptis substitutum iudicem dominalem, praesentibus perillustribus ac generosis dominis, domino perillustre Matthia Markovich, domino perillustre Ignatio Pochuh, domino perillustre Georgio Dragovanich, iudice nobilium comitatus praescripti, domino Gabriele Gallyuff et aliis iurisperitis viris ac oficialibus dominalibus facta sunt infrascripia indicia. "Levata actio egregii Ioannis Paffa, qua praetitulati domini comitis fiscalis et actoris, contra et adversus supanum, totamque communitatem Czvetkoviczensem velut in causam attractos, exponendo: quod eadem communitas débitas annuales vecturas a quatuor circiter abhinc retroactis annis administrare neglexerit. Item quod recentissime, titulus, domini comitis mandato circa nocturnam apud equos vigiliam in foenilibus suis tenendam, et agazonibus convehenda ligna idem supanus et communitas satisfacere non voluerit, ad quae modo rite peragenda et compensanda petit idem fiscalis ipsam communitatem iudicialiter compelli et pro renitentia hactenus facta, consequenter contempta mandati dominalis, petit in eosdem animaduerti. Nicolaus Dimnyakovich, supanus, suo et praefatae communitatis Czvetkovichensis nomine personaliter comparens, respectu praemissarum vecturarum praetensionis reponit, et domino procedenti et ipsi fiscali notum esse, quod praemisso triennio in castris contra naturalem hostem Turcam extitissent, adeoque pro hoc tempore ad eiusmodi vecturas ipsam communitatem cogi haud potu:-s£e, minus ad praestandas obligatos fuisse, quemadmodum hoc processu dominali anno 1699., die 22. ianuarii, in hacce arce coram perillustri domino Stephano Jellachich, vicebano, qua eotum substituto dominali iudice, celebrato, et in specie lata deliberatione publice perlecta remonstraretur; respectu vero ad pascuationem equorum vigiliarum et convectionis lignorum ad eundem processum publice perlectum semet etiam referendo, addit, quod eotum adhuc in forma gravaminis huiusmodi praetensionem eadem communitas proposuisset, et ad