ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 266
possit sibi aliunde provideri etc.; item quod possit audire confessiones in ecclesia Sanctorum Johannis et Pauli tempore Quadragesime. Non obstantibus etc. Paduae, die 5 novembris 1554. 1555 1566. Frater Augustinus de Sibinico, qui ad habitum receptus fuerat nomine provinciae et non alicuius conventus particularis, potest affiliari in aliquo conventu provinciae Dalmatiae et in specie conventui Sibinicensi, cum consensu tamen provincialis et maioris partis filiorum conventus, cui affiliari elegerit. Die 18 septembris. 1567. Concessum fuit fratri Johanni Petro de Almisia posse mutare affiliationem suam a suo originali conventu in conventum Sibinicensem, cum consensu in forma iuxta acta capituli generalis. 12 novembris. [1556] 1568. Frater Vincentius de Tragurio potest manere in domo et societate reverendissimi domini episcopi Sarnensis, si ab eo quesitus fuerit pro re légitima et causa eidem disserendi sacras literas, salva assignatione in sua provincia et salvis etiam privilegiis ordinis etc. Die 21 februaru. 1569. Preceptum sub formali precepto fuit sororibus monasterii Sancti Demetrii de Jadra et in specie priorisse, ne admittant sacerdotem vel sacerdotes aliquos alterius ordinis sub quovis pretextu ad celebrandas missas in sua ecclesia predicta Sancti Demetrii, nisi de licentia venerabilis prioris pro tempore conventus Sancti Dominici de Jadra. Non obstante etc. Die 16 ianuarii. 1570. Commissum et sub formali precepto mandatum fuit venerabili fratri Aurelio de Chio, predicatori Ragusino, ut in conventu Sibinicensi, si fieri commode potest, si minus in aliquo alio se conferat et visis prius ratiociniis conventus Sibinicensis, audiat reveren dum provincialem Dalmatiae et fratrem Lucam de Sibinico obiectaque erga et contra alterutrum recipiat et pro iustitia determinet, absolvendo vel condemnando dictum fratrem Lucam per diffinitivam sententiam secundum sua mérita vel demerita, super qua causa data fuit sibi authoritas in ampla forma citandi, examinandi per censuras et precepta et alia faciendi usque ad sententiam diffinitivam, que reverendissimus (magister generalis) posset facere, si esset presens, non obstante etc., inhibendo expresse omnibus inferioribus sub formali precepto, ne inter ea, antequam iudicium predictum sit completum, fratrem Lucam predictum quoquo modo molestent, sed per provinciam liberum ire permittant et bona ab eo ablata, que sibi pro suo usu erant concessa et iudiciaiiter ab eo sublata non fuerunt, eidem statim restituant, non obstante etc. Romae, 2 martii 1556. [ff. 131v —132r] 1571. Dispensatum fuit vigore brevis felicis recordationis Sixti IV cum fratre Joanne Spalatensi super deffectu natalium et habilitatus fuit ad omnia officia et dignitates ordinis usque ad provincialatum exclusive. Die 15 martii. 1572. Frater Marinus de Brachia, iam per fratres conventus Sancti Dominici de Tragurio in filium acceptatus, ibidem confirmatur translatusque fuit a conventu Sancte Marie de Bolo ad dictum conventum Traguriensem cum gratiis etc. Die 26 maii. 1573. Frater Antoninus de Lesina (habet licentiam) mutare affiliationem cum consensu provincialis et maioris partis filiorum alicuius conventus 266