ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 267

provinciae Dalmatiae. In forma. Die, qua supra. Nulla facta mentione de consensu filiorum originalis conventus etc. 1574. Frater Buldimerius de Poglitio da tus fuit in priorem conventus Dulchinii cum authoritate etc. et precepto, ut acceptet intra horam, et fra­tribus, ut ei obediant. Provisio enim prioris huius conventus propter electio­nem ultra mensem dilatam ad reverendissimum (magistrum generalem) vel ad provincialem huius provinciae erat devoluta et ad requisitionem re­verendi provincialis predicti reverendissimus providit de persona predicta etc. Die 26 maii. 1575. Impositum fuit reverendo provinciali Dalmatiae ne de cetero mo­lestet fratrem Eustachium de Lésina occasione depositionis seu testimonii fratris Gregorii Castrinich contra ipsum, attento quod idem frater Gregorius dictum suum revocaverit et asservent ipsum provincialem vi et minis eum ad talia deponendum contra dictum fratrem Eustachium coegisse, irritum etc. De revocatione vero fratris Gregorii, quod provincialis ad hoc eum induxit et quod frater Eustachius nunquam de actu aliquo malo eum quesi­erit constitit ex literis subscriptis eiusdem fratris Gregorii et ideo iudicium huius causae totum sibi reverendissimus reservavit. Insuper, quia idem fra­ter Eustachius exposuit reverendum provincialem minatum fuisse velle eum ad penas gravioris culpae damnare ob hane causam tantum, quod quedam muliere (ut asserit) non bonae famae in ecclesia publice allocutus fuerit, cum qua nec ante, nec post familiaritatem aliquam habuit. Si ita est, eidem provinciali expresse inhibetur, ne ob causam predictam, que sufficiens ad hoc non est, eum ad huiusmodi penas damnet; et si propter huiusmodi cau­sam eum damnasset, in tali casu absolvitur et absolutus declaratur ab omni pena huiusmodi et restituitur ad omnes gratias ordinis, non obstantibus etc. Die 14 novembris. 1576. Concessum fuit fratri Thome de Lesina, ut possit, requisitus a ma­tre sua, que prêter eum neminem habet, qui ei possit in suis necessitatibus occurere pro eius victu necessaria emere nec super hoc possit ab aliquo impediri, dummodo hoc sine fraude fiat etc. Insuper absolutus fuit ab omni pena gravioris culpae, quam incurrisset ob id, quod visus fuerit discurere per provinciam, dato etiam quod declaratio supervenerit cum non animo vagandi per provinciam, sed querendi reverendum provincialem seu procu­randi deficientiam suarum vestium processerit; et imponitur omnibus infe­rioribus, ne super hoc amplius molestent irritum etc. Die, qua supra. 1577. Quia in dubium vertitur an eo tempore, quo frater Bundimerius institutus fuit prior Dulcinii, authoritas providendi de priore eidem con­ventui ad reverendum provincialem vel reverendissimum (magistrum gene­ralem) fuisset devoluta, sicut idem provincialis tunc per suas literas expo­suerat; ad tollendum omnem scrupulum et ut serenitati conscientiarum sa­tisfaciat, commissum et sub formali precepto impositum fuit venerabili fratri Marciali de Catharo ut, audiatis et débite consideratis rationibus reverendi provincialis et omnium fratrum eiusdem conventus Dulcinii, iudi­care et declarare debeat an authoritas providendi, ut supra, fuisset devoluta, ut supra, secundum seriem nostrarum constitutionum eo quod post notitiam cassationis ultimi scrutinii seu prioris confirmât! fratribus eiusdem conven­tus legittime facte per mensem distulissent facere electionem; et si ita esse invenerit, eundem fratrem Bundimerium in pacifica possessione prioratus dimittat; si autem oppositum cognoverit, declaret ipsum priorem non esse nec fuisse et fratribus eiusdem conventus signified, ut ad electionem pro­267

Next

/
Thumbnails
Contents