ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 265
1554 1554. Fratri Paulo Jadrensi conceditur posse affiliari in conventu Jadrensi, cum consensu in forma etc. Die 10 ianuarii. 1555. Sorori Vincentie Thomasich, tertii habitus et ordinis de penitentia, concessum fuit posse confiteri sua pecata cuicumque sacerdoti exposito etc., et hoc attenta sua gravi etate et bona relatione etc. Die 25 (ianuarii). 1556. Frater Petrus Vetrurinus Jadrensis dispensatus fuit super defectu natalium et habilitatus ad omnia officia et dignitates ordinis usque ad diffinitoriatum capituli generalis inclusive etc. Die qua supra. 1557. Reverendus frater Sixtus de Jadra institutus fuit predicator generalis provincie Dalmatie cum gratiis etc. et precepto formali, ut acceptetur et admittatur ad omnia, que huiusmodi predicatores generales admitti in provinciis ordinis soient. Non obstantibus etc. 1558. Fratribus conventus Jadrensis concessum fuit posse commutare quedam petia terrae inutilia in alia bona immobilia in evidentem utilitatem conventus, de consensu tamen provincialis et duarum tertiarum partium capituli etc. 14 februaru. 1559. Supradictis fratribus conceditur, si non possint aliunde reparationi fabrice conventus providere et aliis fratrum necessitatibus, presertim lectisterniis etc., possint aliqua legata eis relicta pro huiusmodi exponere secundum quod priori et sindico conventus ac reverendo fratri Sixto de Jadra et magnifico domino Johanni Rossa, eiusdem conventus procuratori, videbitur expedire etc., dato etiam quod talia legata pro aliis causis relicta et applicata fuissent, dummodo non sint talia pro quibus merito Sedes Apostolica esset consulenda. Die qua supra. 1560. Frater Vincentius de Tragurio assignatus fuit in conventu Jadrensi ad legendum Sententias pro forma et gradu magisterii per quadriennium, postquam ille, qui per capitulum generale fuit suum officium et tempus compleverit. Interim autem committitur provinciali, ut ei aliquem locum deputet, in quo possit se in officio lectoratus exercere, dispensaturque secus a lectura octo annorum ante baccalaureatum iuxta ordinem capituli generalis. Licentia et litere habite fuerunt expedite et erronee hic transposite. Neapoli, die 18 mensis octobris anni 1553. [f. 131v] 1561. Confirmata fuit licentia alias data fratri Vincentio de Corzula manendi extra ordinem per triennium pro subventione quarundam suarum neptium indigentium etc. In forma. Die 28 aprilis. 1562. Conventui Dulcinii restitutus est titulus prioratus et datus est Illi in priorem frater Marcialis de Catharo cum solita authoritate et quod perseveret in officio secundum morem provincie et, eo tempore expleto, si reverendus provincialis non provident de priore et ibi fuerint ad minus duo fratres, prior Catharensis mittat viearium. Si autem non fuerit nisi unus frater, mittat vicarium cum uno aut duobus fratribus de dicto conventu, qui priorem eligant, confirmandum a reverendo provinciali, si ei placuerit. In electione autem socii ad capitulum provinciale serventur acta capituli generalis etc. Ultima aprilis. 1563. Frater Augustinus de Lesina obtinuit facultatem testandi. In forma. Die 11 iunii, Faventie. 1564. Frater Raphael de Ragusio assignatus fuit Bononiae in studentem formalem pro rata provinciae huius. In forma. Die 13 septembris, Bononiae. 1565. Frater Paulus Spallatensis potest morari extra ordinem pro subventione suae matris constitute in necessitate fere extrema; et hoc usquequo 265