ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 261

1492. Frater Vincentius de Segnia assignatus fuit in conventu Sancti Ni­colai Segniensis. In forma. 20 septembris 1552. 1493. Data est libera facultas super dicto magistro Dominico Buchia Expo­sitionem suam super Evangelia quadragesimalia imprimendi, attenta bona relatione primam revisionem etc. 17 novembris 1552. 1494. Concessum fuit fratri Vincentio Paletino de Corzula, sacerdoti, ut pro subventione duarum neptium suarum et earum maritatione possit per quadriennium morari extra conventus ordinis et sua industria quereri ali­quod honestum lucrum pro levanda earum miseria et inopia, ita tamen, predicto tempore elapso, indilate ad ordinem revertatur. 15 aprilis, 1552. 1553 1495. Frater Georgius Antiquarius de Pharo 265 confirmatus fuit in provinci­alem. In forma. Romae, 16 maii 1553. [f. 95r] Congregatio Ragusina 1549 1496. Commissum fuit sub formali precepto reverendo vicario congrega­tionis Ragusinae, priori Sanctae Crucis Gravosie et fratri Petro Goceo, ut coniunctim examinare debeant causam absolutionis fratris Francisei de Ra­gusio a vicariatu Insuie Medii; et si invenerint, quod diffinitores capituli congregationis eum a predicto vicariatu absolverint in penam certe infamie sibi late et ipsa infamia non fuerit bene probata, in pristinum gradum resti­tuant, absoluto quocumque alio; si vero cognoverit, quod alia ratione vel ex mera voluntate et obedientia id statum fuisse, ei super hac causa silentium imponant. Veruntamen, factum infamie examinent et si dictum fratrem cul­pabilem invenerint, secundum culpe exigentiam puniant; si, e contrario, inno­centem, eum absolvant et liberum permittant etc. Conceditur autem supra­dictis patribus libera facultas faciendi omnia supradicta cum omni auctori­tate etc. Romae, 28 iunii 1549. [f. 158v] 1497. Frater Thomas de Lesina transfertur a provincia Dalmatiae in con­gregationem Ragusinam de consensu reverendi vicarii congregationis. Romae, 7 augusti 1549. 1550 1498. Declaratum et statutum fuit, quod, cum frater Basilius de Ragusio auffugerit a conventu Ragusino, qui sibi per reverendum vicarium congrega­tionis loco carceris deputatus fuerat, si contigat ilium ad dictam congregatio­nem et conventum sine licentia reverendissimi generalis vel vicarii redire, debeat loco carceris recipi et pro condemnato ad carceres haberi et teneri, non obstantibus etc. 19 martii, 1550. 1499. Fratri Valentino de Ragusio concessum fuit, ut, si fuerit vocatus a vicario congregationis, possit libere illo ire et morari in dicta congregatione, non obstante quacumque prohibitione etc., declaraturque absolutus ab omni pena etc. et restituitur in pristinum gradum. Eidem concessum fuit, ut intuitu pietatis possit ire Constantinopolim vel ad circumvicina loca ad visen­dam matrem in partibus illis morantem et pro commoditate itineris, si voluerit, aliquo tempore morari Chii. Concessum fuit priori seu presidenti conventus, ut possit illum pro assignato vel deputato, secundum eorum bene­placitum, ibidem retinere. Panormi, 17 septembris. 265 Juraj Zebić (Starjanić): D. Farlati, Illyricum sacrum, V, str. 419. 261

Next

/
Thumbnails
Contents