ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 262
1551 1500. Frater Blasius de Ragusio remittitur ad congregationem Ragusinam et quia pro excessibus commissis in dicta congregatione pro maiori parte egit presentiam, ordinatum et mandatum fuit patribus dicte congregationis, ne super eisdem eum molestent sine speciali commissione reverendi vicarii vel reverendissimi generalis, irritum etc. Romae, 5 aprilis 1551. 1501. Renovatae fuerunt quedam littere patentes reverendissimi generalis, quibus alias remitebat reverendum magistrum Gregorium de Ragusio in congregationem Ragusinam cum affiliatione sui conventus Sancte Crucis de Gravosio et assignabat in conventu Sancti Dominici de Ragusio; et, ad tollendum omne dubium, de novo omnia predicta sibi concessa fuerunt in ampla et gratiosa forma etc. Romae, 3 iunii 1551. [f. 159v] 1553 1502. Venerabilis frater Reginaldus de Genua, prior Sancte Marie Incoronate de Ancona, missus fuit ad visitandam congregationem Ragusinam cum omni auctoritate tam in capitibus quam in membris, etiam in his, que exigèrent specialissimum mandatum. Romae, 29 ianuarii 1553. [f. 160r] Provincia Utriusque Lombardiae 1503. Fratri Hieronymo de Jadra datur licentia mutandi affiliationem. In forma consueta. Romae, 5 novembris 1546. [f. 19r] Provincia Regni 1504. Frater Valentinus de Ragusio assignatur in conventu Sancti Petri Martiris de Neapoli etc. Romae, 19 iulii (1549). [f. 41r] 1505. Frater Lucas de Jadra assignatus fuit in conventu Sancti Petri Martiris de Neapoli usquequo possit subintrare loco primi studentis vacantis in studio Sancti Dominici. Neapoli, 21 maii 1550. [f. 44r] 1506. Concessum fuit fratribus Vincentio de Tra(g)urio et Vincentio de Sancto Severino, ut possint una cum ministris societatis, quae Mater Jesu in civitate Neapoli nuncupatur, pergere ad partes orientales, etiam usque Constantinopolim, si opus fuerit, pro redimendis captivis, qui a Turcis in illis regionibus detinentur, decernendo quod tempus, quod consumabunt in eundo et redeundo, non debeat eis in sortem temporis sui studii computari, supra tantundem temporis ultra triennium in eodemet studio manere habeant. Neapoli, 9 decembris 1550. [f. 45r-v] Franciscus Romaeus (1550-1552) Provincia Dalmatiae [1552] 1507. Frater Dominicus de Brachia institutus est vicarius provincie Dalmatie et electionis, absoluto prius a provincialatu magistro Sixto de Sybenico, sicut petierat, et data est authoritas, quam soient habere vicarii provinciarum mortuo vel amoto provinciali et iniunctum est, ut in conventu Sancte Crucis, Ubi indictum fuerat, congreget capitulum pro electione provincialis ad tertiam dominicam post Pascha et examinatores vocalium duo eligantur ab omnibus, qui pretendunt se esse vocales, qui duo sic a maiori parte illorum electi una cum ipso vicario examinent, qui habent vocem in electione et eorum iudicio stetur; et authoritas duret quoad provincialis 262