ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 251

ad istam, accedente tamen consensu maioris partis vocaiium illius conventus, ubi est affiliandus daturque reverendo vicario auctoritas congregandi capitu­lum atque declarandi istam suam affiliationem conventus Sancti Dominici de Ragusio. 30 iunii. 1410. Fratri Nicoiao de Segnia per patentes approbatur et ratificatur translatio ipsius a congregatione Chorvatiae ad istam et affiliatio ad con­ventum Sancti Dominici de Ragusio, ex quo nullus comparuit contra illum ad opponendum. Insuper imponitur silentium omnibus, que contra illum obiecta fuerunt, ex quo nec comparuerint, nec rationes miseront contra illum, hoc modo quod res ille tractentur solum coram reverendissimo (magistro generali); quod vult observari. 30 iunii. 1411. Frater Michael Cicerus de "Ragusio per patentes réserva turi iudicio reverendissimi super quibusdam sibi obiectis, ex quo exhibet se paratum ad reddendam rationem. Item fratribus congregationis imponitur silentium sub pena gravioris culpae tam super id, quod alias Bononiae tempore sui studen­tatus fecit ad quoddam monasterium sine licentia, ubi penitentiae satisfecit, quam super predictis. Prima iulii. 1412. Reverendus vicarius generalis frater Ambrosius Araneus per paten­tes confirmatur, id est ratificatur confirmatio in eum facta a vicario antiquo, qui dubius erat an haberet legitimam auctoritatem, cum approbatione omni­um, que dictus modernus vicarius in suo officio gessit. Prima iulii. 1413. Reverendo vicario predicto per patentes imponit, quatenus habeat punire eos fratres, qui interceperunt litteras reverendissimi (magistri genera­lis Alberti) de Casaus ad fratrem Nicolaum de Segnia et suas, dum esset vi­carius ordinis. Similiter illos, qui privilégia predecessorum suorum ad ipsam congregationem laceraverunt; item imponit silentium super eo, quod com­miserat dum esset vicarius ordinis vicario preterito, qui puniret illos, qui sibi scripserant, quod dictus vicarius fuisset simoniace electus, decernens patentes seu litteras illas nullas; item omnibus fratribus habentibus litteras reverendissimorum generalium aut vicariorum ordinis, que retentoribus im­mediate non pertineant, teneantur ipsi vicario congregationis presentare; item sub pena gravioris culpae ordinat, quam ipso facto contrafacientes incurrunt, quod quando reverendissimus vel eius vicarius miserit litteras dirrectas pri­ori et patribus, quod prior non debeat eas seorsum aperire; similiter, si diri­gerentur vicario et patribus. Romae, 2 iulii. [ff. 217v —218r] 1414. Frater Petrus de Ragusio 263 transfertur a provincia Sancti Thomae, ubi habitum accepit et professionem emisit, ad congregationem ipsique cum omnibus gratiis affiliatur. Per patentes. Romae, 3 iulii. 1415. Reverendo vicario pro tempore per patentes conceditur, ut in sua congregatione et conventibus locum super omnes provinciales teneat et Fide­lium dicat. Ragusii, 10 septembris. 1416. Item omnibus fratribus congregationis inhibet, ne fiant procurato­res civium vel secularium et, casu quo sint facti ipsis nescientibus, procurato­ris officium non exerceant. Item non vult, quod vicarius possit dare licen­tiam, sed tantum generalis, fratribus eundi ad Turchiam vel infidèles. (Eadem die). 263 Petrus Gozeus (Goceus, Gozius) de Ragusio: S. Cerva, Iconotheca, str. 180—187; Biblio­theca Ragusina in qua Ragusini scriptores eorumque gesta et scripta recensentur, III, (rukopis u knjižnici dominikanskog samostana u Dubrovniku), str. 45—54; I. Đurđević, Vitae illustrium Rhacusinorum. Tiskano u: Biografska delà I. Đurđevića, SKA, Zbornik za istoriju, jezik i knji­ževnost, II od., knj. VII. Beograd 1935, str. 74—75, 111, 118.

Next

/
Thumbnails
Contents