ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 239

1315. Confirmatur translatio iam facta fratris Pauli de Sibenicho a pro­vincia Dalmatiae ad provinciam Sancti Dominici; et etiam confirmâtes est filius conventus Sanctorum Johannis et Pauli, si per maiorem partem filio­rum predicti conventus fuerit electus. Romae, 6 iunii 1539. [f. 553r] 1316. Priori Anconitano sub pena absolutionis ab officio precipitur, qua­tinus in termino duorum mensium satisfecisse debeat fratri Paulo de Sibe­nico pro tot accomodatis conventui, dum esset prior. 6 iunii 1539. [f. 553v] Angelus de Ghiacceto, vic. gen. (1541-1542) Provincia Dalmatiae 1541 1317. Mandavimus sub précepte formali reverendo provinciali fratri Do­minico de Catharo, quod de residuis decern scutorum non solutis fratri Ni­colao de Corzula pro eius studentatu iuxta reverendissimi generalis magistri Johannis de Fenertio preceptum, eius creditoribus satisfaciat; atque precipi­mus, quod provinciales pro tempore existentes solvant annuatim quinque scuta conventui ubi fuerit assignatus pro indumentorum eius sufficientiam; quod si ipsi non solvant, solvere tamen faciant a conventu, cui portionem haud mediocrem paterne hereditatis reliquit. Rome, die prima februaru. [26, f. 156r] 1318. Institutus est baccalaureus ad legendum Sententias pro forma et gradu magisterii in conventu Tarentino videlicet frater Thomas de Spalatro, petitus a reverendo priore et toto studio, cum omnibus dignitatibus, exempti­onibus etc., ita tamen, quod per examen reverendorum patrum magistri Viti de Mathera et magistri Augustini de Serra sufficiens iudicetur, nec valeat talis institutio nisi approbetur a reverendis diffinitoribus provincie Dalma­tie. Die 27 maii 1541, Rome. 1319. Iniunctum est reverendis patribus diffinitoribus proxime futuri ca­pituli provincialis provincie Dalmatie et preceptum sub pena excomunicati­onis late sententie etc., ut de novo assumant et usque ad sententiam diffini­tivam prosequantur causam fratris Marini de Brachia. Die 28 maii, Rome. 1320. Frater Hieronymus de Spalatro assignatus est adhuc per tres annos in studio Sancti Dominici de Neapoli pro rata provincie Dalmatie, non obstan­te quod iam alios tres annos in eodem studio fecerit. Die 27 augusti, Rome. 1321. Frater Thomas de Lésina assignatus est pro studente formali thé­ologie in studio et conventu Bononiensi, ita dumtaxat quod locus provincie Dalmatie, pro cuius rata assignetur, vacet et adveniat etiam assignatio sui provincialis quasi huius confirmatio. Die ultima octobris, Pistorie. [f. 156v] 1322. Fratri Luce de Brachia et fratri Nicholao de Craina, conversis, data est licentia transferrendi filiationem a propriis conventibus ad con­ventum Spalatensem. 25 novembris, Perusii. Congregatio Ragusina [1541] 1323. Institutus est regens studii in conventu Sancti Dominici de Campo Regio civitatis Senarum reverendus magister Gregorius de Ragusia. Die 29 maii, 1541. [f. 246r] 1324. Fratri Bernardo de Ragusia preceptum est sub pena gravioris cul­pae, ut infra mensem solvisse aut quod solvantur ordinasse debeat ducatos 239

Next

/
Thumbnails
Contents