ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 240

quatuor, que debet fratri Thomae Stella, magistro et predicatori. Die 9 iulii, Romae. Provincia Utriusque Lombardiae 1325. Data est facultas die 9 eiusdem mensis (februaru 1541) per literas reverendo provinciali et in eius absentia priori Bononiensi, de consilio tamen et assensu patrum conventus iterum assignandi atque in studentium caetu restituendi fratrem Donatum de Ragusio et fratrem Albertum de Catharo. Rome. [f. 29r] 1326. Frater Sixtus de Jadra, olim translates et affiliates conventus Sancti Dominici Ferrariensis, et impeditus a tali consegutione eidem conventui, de novo, si opus esset, affiliatur; et mandatur venerabili presidenti eiusdem con­ventus, ut eum in libro, ubi filii conventus scribi soient et unde ille abscissus fuerat, scribi faciat. 8 martii (1541), Neapoli. [f. 35v] Franciscus Romaeus (1545-1550) 1545 1327. Reverendus magister Eustachius de Lesina habet commissionem, ut quantocius possit et debeat recognoscere assignationem fratris Dominici Urmanei de Spalatro extra conventum Spalatensem, cum privatione lectora­tus officii atque condemnationem sibi factam in penam gravioris culpe a reverendo provinciali; et nisi causa crirninalis seu enormis extiterit aut quo­modolibet, possit illum a pena gravioris culpae absolvere ac in conventu predicto cum officio lectoratus restituere, prout sibi visum fuerit etc. Per patentes. Romae, 17 aprilis. [28, f. 149r] 1328. Fratri Paulo de Sibinico datur licentia acceptandi et exequendi procuram factam in ipsum a quadam paupercula muliere vidua Magdalena Sibenicensi ad exigendum omnia bona Venetiis et alibi dictae Magdalenae spectantia et precipue ususfructus beneficiorum quondam domini Johannis Primarii, archipresbyteri Spalatensis, ipsius Magdalene filii, cum facultate comparendi coram quocumque iudice etc. Per patentes. Romae, 17 aprilis. 1329. Fratri Marino de Brachia concessum est, quod sit liber a qualibet pena privativa et positiva quomodocumque inoursa nec non assignatus est in conventu Sibenicensi. Tridenti, 27 maii. 1330. Frater Paulus de Spalatro assignatus est in conventu Sancti Domi­nici de Traù cum omnibus gratiis ordinis etc. Tridenti, 29 iunii. 1331. Frater Jordanis de Catharo assignatus est in studentem formalem Neapoli pro rata provinciae, accedente consensu reverendi provincialis ipsius. Tridenti, 26 augusti. 1332. Fratri Vincentio de Lésina datur facultas, ut possit testari, pre­sertim quia numquam fecit testamentum etc. Aliis non obstantibus etc. Per patentes. Romae, 28 novembris. 1546 1333. Frater Philippus de Spalatro habuit patentes, in quibus acceptatur in religione et provincia Dalmatiae atque assignatur in suo originali con­ventu Sanctae Crucis de Tragurio habilitates ad omnes et singulas gratias ordinis. Insuper committitur reverendo provinciali atque magistro Gregorio de Ragusio, ut habeant videre litteras apostolicas vigore quarum moratus est extra religionem per tres annos vel plus, atque decernere num fuerit privates 240

Next

/
Thumbnails
Contents